{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Decreta et Constitutiones 17.41","citation":"Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.41","ref":"17.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/17.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/17.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/17.41.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Decreta et Constitutiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"UNDE VI. Imp. Constantinus A. Severo. Judices absentium, qui cujuslibet rei possessione privati sunt, suscipiant in jure personam, et auctoritatis sum formidabile ministerium objiciant, atque ita tueantur absentes. Hos tamen indices, quos absentium jussimus subire personam, intra hos terminos ministerii retinemus, ut, illibatis atque omnibus integris caussae principalis internis, id solum diligenter inquirant, utrum ejus, quolibet pacto, qui peregrinatur, possessio ablata est, quam propinquus vel amicus vel servulus quolibet titulo retinebat. Nec hos, qui dejecti sunt, absentium nomine possidentes, quia minime ipsis dictio caussae mandata sit, ab experiunda re secludant, nec si servi sint, eorum rejiciant in jure personas, quia hujuscemodi conditionis hominibus caussas orare fas non sit; sed post elapsa quoque spatia recuperandae possessionis legibus praestituta litigium eis inferentibus largiri conveniet, ut eos momentariae perinde possessioni restituant, ac si reversus dominus litigasset. Cui tamen, quolibet tempore reverso, actionem recuperandae possessionis indulsimus, quia fieri potest, ut restitutio propter servulos infideles vel negligentes propinquos vel amicos et colonos interea differatur. Absenti enim officere non debet tempus emensum, quod recuperandae possessioni legibus praestitutum est, sed reformato statu, qui per injuriam sublatus est, omnia, quae supererunt, ad disceptationem litigii immutilata permaneant; judicio reservato justis legitimisque personis, cum valde sufficiat possessionem tenentibus absentium nomine contra praesentium violentiam subveniri. Dat. X Kalend. Nov. Mediolano, Constantino A. VII. et Constantio Caes. Coss. (326).","prev":{"citation":"Decreta et Constitutiones 17.40","label":"Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/17.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/17.40"},"next":{"citation":"Decreta et Constitutiones 17.42","label":"Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/17.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/17.42"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}