{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Decreta et Constitutiones 4.3","citation":"Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 4.3","ref":"4.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/4.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/4.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/4.3.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Decreta et Constitutiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"DE CURATORIBUS KALEKDARII m ET FIDE JUSSORIBUS EORUM. Imp. Constantinus A. Locrio Verino suo salutem. Apud eos quos superstites integris facultatibus esse pervideris, vel quorum haeredes incolumia retinent patrimonia, sortes Kalendarii perseverare debebunt, ita tamen ul annuas usuras suis quibusque temporibus exsolvant, cum simul ct rei publica: utile sit, retinere idoneos debitores et ipsi commodum, cumulum debili minime nutriri. § 1. Et quia nefas est, obnoxiis corporibus alienatis circumscribi civitates, placuit, si qui° debitor rei publicae civitatis quidpiam ex eo patrimonio, quod habuit, cum pecuniam rei publicae sumeret, donaverit, vel distraxerit, vel qualibet in alium ratione contulerit, qualitate rei alienatae perspecta, atque omnibus debitoris facultatibus consideratis, quas habuit, cum ei pecunia crederetur, pro rata ab eo, qui ex debitoris facultatibus aliquid detinet, ex sorte b atque usuris postulari. Itaque quoties minus idoneum deprehenditur ejus patrimonium, cujus nomen Kalendario civitatis alicujus invenitur obnoxium, judex omni diligentiae sollicitudine debebit inquirere, ad quos ex qualibet conditione transierint debitoris facultates, ut singuli aequa aestimatione habita pro rata rerum quas possident, conveniantur, personalem actionem contra eum habituri debitorem, qui ipsis solventibus liberatur; ab eo autem a quo constat fortunarum suarum partem maximam recessisse, etiam reliquam portionem, quae apud eum resederit, transferri ad idoneum oportebit. § 2. Quod si quispiam debitor rei publicae civitatis fisco nostro locum fecerit, emptores quidem, qui ex fisco nostro comparaverint, manifestum est secundum jus vetus et rescripta divorum constitutionesque nostras nullam debere molestiam sustinere, cum hujus modi casibus rem publicam placuerit fortuita dispendia sustinere; qui vero aliquid ex ejusdem bonis principali liberalitate fuerint consecuti juxta legem latam obnoxii erunt rei publicae, habita solidarum facultatum consideratione quae fuerant debitoris, cum pecuniam rei publicat sumeret, ut pro rata corporis, quo ex largitate nostra retinent, competentem sortis atque usurarum partem exigantur. § 3. Quod si quis debitor non comparuerit, vel certe ita omnia sua consumpserit, ut nemo aliquam rem ex ejus bonis possideat, id quoque debitum convenit ad dispendium rei publice pertinere. Ideoque periculo curatoris Kalendarii et magistratuum et creatorum apud idoneos vel dominos rusticorum praediorum pecunia collocanda est. PP. III, Kal. Febr. Volusiano et Anniano coss. (314).","prev":{"citation":"Decreta et Constitutiones 4.1-2","label":"4.1 to 4.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/4.1"},"next":{"citation":"Decreta et Constitutiones 4.4","label":"Anno Domini 314. Volusiano et Anniane Coss. AD LEGEM JULIAM MAJESTATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/4.4"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}