{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 14.2","citation":"Constantinus Imperator, Epistolae 14.2","ref":"14.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/14.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/14.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/14.2.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"(Bal. Misc., t. i p. 21.) AElianus, praedecessor tuus, merito, dum vir perfectissimus Verus (Verinus) vicarius praefectorum tunc per Africam nostram incommoda valetudine teneretur, ejusdem partibus functus, inter caetera etiam id negotium vel invidiam, quae de Caeciliano episcopo Ecclesiae catholicae videtur esse commota, ad examen suum atque jussionem credidit esse revocandam. Etenim cum jam Superium centurionem, et Caecilianum magistratum Aptungitanorum, et Saturninum (Saturianum) excuratorem, et Calibium juniorem ejusdem civitatis curatorem, atque Solonem servum publicum suprascriptae civitatis praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem, adeo ut cum Caeciliano fuisset objectum quod a Felice eidem episcopatus videretur esse delatus, cui divinarum scripturarum proditio atque exustio videretur objecta, innocentem de eo Felicem fuisse constiterit. Denique cum Maximus (supra Apronianus) Ingentium Decurionem Ziquensium civitatis epistolam Caeciliani exduumviri falsasse conlenderet, eumdem ipsum Ingentium suspensum, actis quae suberant, pervidimus, et ideo minime tortum quod se Decurionem Ziquensium civitatis asseveraverit. Unde volumus ut eumdem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum Constantini Augusti mittas, ut illis qui in praesentiarum agunt, atque diuturnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram assistentibus apparere et intimari possit frustra eos Caeciliano episcopo invidiam comparare atque adversus eum violenter insurgere voluisse. Ita enim flet ut omissis, sicut oportet, ejusmodi contentionibus, populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita veneratione deserviat.","prev":{"citation":"Epistolae 14.1","label":"Epistolae, Epistola Constantini Et Licinii Ad Probianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/14.1"},"next":{"citation":"Epistolae 15","label":"Epistolae, Epistola Constantini Ad Episcopos Donatistas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/15"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}