{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 21.4","citation":"Constantinus Imperator, Epistolae 21.4","ref":"21.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/21.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/21.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/21.4.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"Quomodo seditionem moleste ferens pacem suasit. v. Verum, o eximia Dei providentia! quis et qualis nuntius aures meas, seu potius animum ipsum acerbissime sauciavit; cum mihi significatum eat multo graviora inter vos orta esse dissidia, quam sunt illa quae in Africa remanserunt? Adeo ut partes vestrae, a quibus medelam aliis suppeditari posse sperabam, majore jam curatione indigeant. Ac mihi quidem de harum rerum initio atque origine accuratius cogitanti, levis admodum causa esse visa est, nec tanta animorum contentione digna. Itaque ad hujus epistolae scribendae necessitatem redactus, et ad concordem utriusque vestrum solertiam scribens, invocato ad hoc opus auxilio divinae providentiae, arbitrum me dissensionis vestrae, et quasi pacis moderatorem merito interpono. Nam qui etiamsi gravior subesset causa discordiae, tamen Deo juvante, piis audientium mentibus rationem insinuans, baud difficile possem singulos ad salubriora consilia revocare; idem cum levis admodum et exigua nunc causa sit, quae totius corporis consensioni obstat, cur non mullo faciliorem et expeditiorem hujus rei correctionem mihi ipse spondeam?","prev":{"citation":"Epistolae 21.3","label":"Epistolae, Epistola Constantini Ad Alexandrum Episcopum Et Arium Presbyterum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/21.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/21.3"},"next":{"citation":"Epistolae 21.5","label":"Epistolae, Epistola Constantini Ad Alexandrum Episcopum Et Arium Presbyterum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/21.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/21.5"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}