{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 21.7","citation":"Constantinus Imperator, Epistolae 21.7","ref":"21.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/21.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/21.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/21.7.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":409,"text":"Quod ob leves quasdam voculas pertinaciter certandum non fuit. viii. Vobis enim pertinaci ter contendentibus de rebus parvis atque levissimis, tantam populi multitudinem vestro consilio regi non decet, in tanta praesertim animorum dissensione: nec solum id indecorum, sed prorsus nefas esse existimatur. Atque, ut prudentiam vestram minore exemplo commonefaciam, scitis ipsos etiam philosophos unius sectae professione inter se omnes foederari; eosdem tamen in aliqua assertionum parte interdum discrepare. Verum licet in ipsa scientiae perfectione dissentiant, nihilominus oh sectae communionem rursus in unum conspirant. Quod si ita est, quomodo non mulio justius fuerit, vos qui maximi Dei ministri constituti estis, in ejusdem religionis professione unanimes permanere. Sed accuratius, si placet, et attentius expendamus id quod jam dixi; aequumne sil ut ob levium et inanium verborum inter vos contentiones, fratres fratribus velut in acie oppositi stem; utque venerabilis conventus, per vos qui de rebus adeo exiguis et minime necessariis rixamini, impia dissensione dissideat. Plebeia sunt haec, et quae puerili magis inscitiae quam Sacerdotum et prudentium virorum sapientiae congruant. Abscedamus nostra sponte a diaboli tentationibus. Maximus Deus noster et omnium Servator commune cunctis protulit lumen. Sub cujus auspicio ac providentia, mihi ejus famulo et cultori concedite, quaeso, ut hoc opus ad exitum perducam, quo plebs illius mea allocutione atque opera, et admonitionum instantia ad conventus unitatem revocetur, Nam cum vobis, ut dixi, una eademque sit fides, una de religione nostra sententia; cumque legis praeceptum utraque sui parte omnes in unam animorum consensionem constringat; istud quod levem inter vos contentionem excitavit; quandoquidem ad totius religionis summam non pertinet, non est cur ullum inter vos discidium ac seditionem faciat. Atque haec non eo dico, ut vos de inepta, et qualiscumque demum vocanda esi quaestione, idem omnino sentire cogam. Potest enim gravitas conventus integre apud vos conservari, ei una eademque inter omnes communio retineri, quamvis invicem de re aliqua minimi momenti dissentiatis. Siquidem nec idem omnes volumus in omnibus t nec una omnium indoles est atque sententia. Itaque de divina quidem Providentia una inter vos sit Odes, unus intellectus, una de Deo consensio. Quae vero de levissimis istis quaestionibus inter vos subtiliter disputatis, licet non in eamdem coeatis sententiam, interiore mentis cogitatione continere et arcano pectoris recondere debetis. Maneat firma in vobis communis amicitiae praerogativa, et veritatis fides, et Dei legisque observantia- Recurrite ad mutuam dilectionem et chritatem; reddite universo populo anos amplexus. Vosmet ipsi, expurgatis, ut ita dicam, animis vestris, vos vicissim agnoscite. Saepe enim post depositas inimicitias, reconciliata iterum gratia, jucundior existit amicitia.","prev":{"citation":"Epistolae 21.6","label":"Epistolae, Epistola Constantini Ad Alexandrum Episcopum Et Arium Presbyterum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/21.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/21.6"},"next":{"citation":"Epistolae 21.8","label":"Epistolae, Epistola Constantini Ad Alexandrum Episcopum Et Arium Presbyterum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/21.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/21.8"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}