{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 29.105-128","citation":"Constantinus Imperator, Epistolae 29.105-128","ref":"29.105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.105.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Christus, inquit, propter nos passus est. At ego jam dixi quod sub forma corporis missus est. Sane, inquit; sed metuendum ne aliqua in re imminuere illum videamur. O ferarum interpres, anne insanis, dum ista dicis, et aperte furis? Ecce enim mundus ipse forma esi sive figura, et astra characteres suos ostendunt; el omnino spiritus hujus globosi orbis, species quaedam est eorum quae sunt, et quasi figuratio. Nihilominus Deus ubique adest. Ubinam igitur in Deo contumeliae sunt? aut qua in re minuitur Deus? O parricida aequitatis. Considera, ex teipso conjecturam capiens, si peccatum videtur esse, in Christo adesse Deum. Ille quidem perspexit ignominiam sermonis, nec tarde poenas irrogavit· Praeterea quotidie in inundo peccata committuntur, et tamen Deus adest, nec diu supplicia differuntur. Qua igitur in re minuitur potestatis ejus magnitudo? an ubique patitur? nihil opinor, mundi enim mens per Deum est: per ipsum omnis stabilitas, per ipsum omne jus. Christi fides sine principio ex ipso est. Omnino autem Christus Dei lex est, per ipsum immensitatem et infinitatem habens. Sed de his es te tuoque ingenio cogitare videris. O furorem insignem! Converte hunc in tuum ipsius exilium diaboli gladium. Videte omnes, videte, ut lamentabiles praetendat voces viperee morsu laesus, ut venae ipsius et carnes veneno imbutae acerbos cieant cruciatus: ut corpus ipsius tabe defluxit attenuatum, et squalore, sordibus, et lamentatione, et pallore, et horrore, et mille denique malis plenum misere exaruit: ut aspectu deformis, et illuvie sordida capillorum sylva, ut totus semimortuus, el aspectu ipso jam languido, vultu exangui et coris absumpto: ut simul omnia quas concurrerunt, furor, insania, vanitas propter mali diuturnitatem agrestem et ferum reddiderunt. Ne sentit quidem quibus sit in malis. Efferor, inquit, prae voluptate, et tripudio, saltuque lascivio prae gaudio, et exulto.","prev":{"citation":"Epistolae 29.83-104","label":"29.83 to 29.104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.83"},"next":{"citation":"Epistolae 29.129-142","label":"29.129 to 29.142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.129"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}