{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 29.68-82","citation":"Constantinus Imperator, Epistolae 29.68-82","ref":"29.68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.68.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"vos enim codestium florum receptaculum convellere ausi estis, et morsu discerpere, atque adeo ferreis polluistis dentibus. Quid igitur callide veterator, ubi locorum esse fateris? Illic scilicet: habeo enim litteras, quas ad me furoris tui calamo scripsisti, in quibus ais omnem Libyae populum conspirare tecum ad salutem. Si vero negaveris haec ita se habere, Deum testor, me vetustissimum Erythraeae exemplar Graece scriptum habere, quod Alexandriam mittam, ut quam citissime pereas. Anne tu sine peccato furcifer? anne manifeste periisti miser, tanto malo circum septus? Novimus quid moliaris: quae cura, quis metus te perturbet, non nos latet, infelix et calamitose. O mentis tum stuporem, qui morbum et inopiam animae tuae non reprimis, impie; qui veritatem variis confodis sermonibus:et cum talis sis, nos vituperare non vereris, et nunc redarguens, ut tibi videtur, nunc vero commonens tanquam fide et doctrina praestantior, a quo scilicet miseri auxilium sibi suppeditari cupiunt: tametsi neque congredi cum tali oportet, neque omnino illum compellare, nisi quis in subdolis hujus verbis recte vivendi spem et in versibus reconditam esse putet. Sed non est hoc verum: longe sane abest, o imprudentiam vestram, qui cum isto vos commiscetis. Quis igitur furor vos hujus acerbam linguam et aspectum tolerare coegit? Esto, sed jam ad le sermonem converto, o hominem animo imprudentem, lingua volubilem, mente infidelem: da mihi disputationis non amplum dico et latum campum, sed circulo recte circumscriptum: neque putrem, sed natura firmum solidumque, o impie et pessime et dissimulator; cogor enim ista dicere, imo vero laqueum tibi injiciam, et disputatione impeditum in medium te adducam, ut omnis populus improbitatem tuam videat. Sed ad rem ipsam progrediar. Lotae utique sunt manus: pergamus precibus invocare Deum, aut potius contineamus nos parumper.","prev":{"citation":"Epistolae 29.45-67","label":"29.45 to 29.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.45"},"next":{"citation":"Epistolae 29.83-104","label":"29.83 to 29.104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.83"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}