{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 42.16-26","citation":"Constantinus Imperator, Epistolae 42.16-26","ref":"42.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/42.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/42.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/42.16.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Sceleratum quippe eorum propositum semper requirit diaboli opera perficere. Et ideo cum a sacerdotibus Dei per patientiam cum ipso suo patre superant. Sibi hi qui cultores Dei summi gloriam, illi vero damnationem comparant ol condigna supplicia. Ex hoc quippe majus Dei summi existat justiusque judicium, quod eos aequo animo tolerat, et patientia condemnat, his omnia quae ab ipsis processerunt, sustinendo. Deus siquidem se omnium vindicem promisit. Et ideo eum vindicta Deo permittitur, acrius de inimicis supplicium sumitur. Quod vos nunc famulos et sacerdotes Dei libenter fecisse cognovi, et salis gratulatus sum, quod de impiis et sceleratis, sacrilegis et profanis, perfidis, et irreligiosis, et Deo ingratis, et Ecclesiae inimicis nullam vindiciam poscitis, et ut idem potius ad veniam pertineant, postulatis. Hoc est vere ac penitus Deum nosse, hoc esi praeceptis insistere, hoc est feliciter credere, hoc est vere sentire, boc est scire, quod major vindicia in contrarios Ecclesiae provocetur, cum iisdem in saeculo parcitur. Accepta igitur epistola sapientiae et gravitatis vestrae, comperi haereticos sive schismaticos eam basilicam ecclesiae catholicae, quam in Constantina civitate jusseram fabricari, solita improbitate invadendam putasse, et frequenter tam a nobis quam a judicibus ex nostra jussione commonitos, et reddere, quod suum non erat, noluisse, vos autem imitatores patientiae Dei summi, eorum malitiae placida mente, ea quae vestra sunt relinquentes, el potius locum vobis invicem alium fiscalem scilicet poscere. Quam petitionem, more instituti mei, libenter amplexus sum, et statim ad rationalem competentes dedi, ut domum bonorum nostrorum transgredi faciat, cum omni jure suo, ad domum ecclesiae catholicae, quam prompta liberalitate donavi, ac vobis tradi protinus jussi. In quo tamen loco sumptu fiscali basilicam erigi praecepi ad consularem quoque scribi mandavi Numidiae, ut ipse in ejusdem Ecclesiae fabricatione in omnibus sanctimoniam vestram juvaret.","prev":{"citation":"Epistolae 42.1-15","label":"42.1 to 42.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/42.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/42.1"},"next":{"citation":"Epistolae 42.27-33","label":"42.27 to 42.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/42.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/42.27"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}