{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 43.22-33","citation":"Constantinus Imperator, Epistolae 43.22-33","ref":"43.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/43.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/43.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/43.22.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Quaeso igitur, fratres carissimi, cur id consilium capimus, ex quo injuria iu alios redundet? Cur ea consectamur et arcessimus, quae fidem opinionis nostro eversura sunt? Equidem virum illum quem vos ct honore et benevolentia dignum judicatis, plurimum laudo. Νon tamen adeo despici oportet id quod apud singulos ratum firmumque manere debuerat, ut singuli contenti non sint sententiis suis, nec domesticis bonis omnes perfruantur, utque in disquirendis iis qui ex aequo digni sint episcopatu, non dicam imus aut alter, sed plurimi Eusebio pares non proferantur. Etenim cum asperitas et violentia nullam ecclesiasticis honoribus molestiam facessat, omnes similes inter se sunt, et aequali in pretio habendi. Neque enim rationi consetancum fuerit, ut hujusmodi inquisitio ad aliorum fiat injuriam: quippe cum omnium mentes, sive humiliores sint, sive illustriores, divina decreta ex aequo suscipiant atque custodiant: adeo ut alii, quod quidem ad communem legem pertinet, nullatenus aliis inferiores sint. Quod si veritatem aperte proferre volumus, jure quis dixerit boc non esse hominem retinere, sed abstrahere, el violentiae potius id quod agitur opus esse, quam justitiae. Et sive hoc modo, sive aliter sentit multitudo, ego quidem liquido et audacter affirmo, eam rem criminationibus causam praebere, et ingentis tumultus tempestatem excitare. Nam et agni dentium suorum vim ac robur ostentant, quoties pastoris cura ac sollicitudine in deterius labente, pristina gubernatione se destitutos vident. Quod si haec ita se habent et nos opinione non fallimur, hoc primum omnium considerate, fratres (multa enim et maxima bona statim ah initio vobis nascentur). Num sincera inter vos charitas atque dilectio, aliquod sui detrimentum passura sit. Deinde vero illud perpendite, virum illum qui boni consilii causa ad vos venerat, debitum sibi honoris fructum ex divino judicio percipere;","prev":{"citation":"Epistolae 43.1-21","label":"43.1 to 43.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/43.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/43.1"},"next":{"citation":"Epistolae 43.34-44","label":"43.34 to 43.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/43.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/43.34"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}