{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 45","citation":"Constantinus Imperator, Epistolae 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/45.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"(Eus., Vit. Consl., lib. iii, c. 61.) Laudatur S. Episcopus quod Antiochiam recusaverit. Victor Constantinus Maximus Augustus Eusebio. Epistolam tuam saepius legi, et ecclesiasticae disciplinae regulam accuratissime observatam a te cognovi. Enim vero in ea sententia perstare, quae et Deo accepta et apostolicae traditioni congrua esse videatur, summae pietatis est. Tu quidem beatum te in hoc ipso existimare debes, qui lotius propemodum orbis testimonio, dignus universae Ecclesiae episcopatu judicatus sis. Nam cum omnes te apud se episcopum esse ambiant, hanc luam felicitatem sine controversia adaugent. Verum rectissime fecit prudentia tua, quae et mandata Dei, et apostolicam atque ecclesiasticam regulam custodire statuit, episcopatum Antiochensis Ecclesias repudians, et in eo polias permanere desiderans, quem Dei mandatu ab initio suscepisset.. Porro hac de re ad populum litteras dedi, et ad collegas tuos, qui quidem etiam ipsi de iisdem rebus ad me scripserant. Quas ubi sanctitas tua perlegerit, facile cognoscet, me, quoniam refragari ipsis justitia videbatur, divini numinis impulsu ad eos scripsisse. Eorum consilio etiam prudentiam tuam interesse oportebit, ul boc ipsum in Antiochenorum Ecclesia constituatur. Divinitas te servet, frater carissime.","prev":{"citation":"Epistolae 43.34-44","label":"43.34 to 43.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/43.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/43.34"},"next":{"citation":"Epistolae 47.1","label":"Epistolae, Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/47.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/47.1"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}