{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 51.2","citation":"Constantinus Imperator, Epistolae 51.2","ref":"51.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/51.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/51.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/51.2.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":156,"text":"Contra simulacra, et de glorificatione Dei. ii. Hunc flexis genibus invoco; omnem abominandum cruorem aversans, et odores insuaves ac detestandos; omnem denique terrenum fulgorem procul fugiens: quibus omnibus quasi sordibus pollutus scelestus ac nefandus superstitionis error, multos gentilium, totasque adeo nationes ad ima tartara detrusit. Etenim quae summus omnium Deus pro sua erga homines benignitate atque providentia ad communem usum protulit in lucem, ea ad cujusque libidinem rapi haudquaquam sustinet. Sed puram duntaxat mentem et animum immaculatum ab hominibus postulat, hisque virtutis et pietatis actus quasi libra quadam expendit. Quippe madestiae et mansuetudinis operibus delectatur; mites gens; turbarum auctores odio habens. El fidem quidem amat, infidelitatem vero supplicio afficit. Omnem cum arrogantia conjunctam dominationem destruens, superborum contumeliam punit. Et homines quidem insolentia elatos ab ipsis ut ita dicam fundamentis subruit: humiles vero et injuriarum patientes, meritis praemiis afficit. Hinc est quod imperat, ct prudentiam regrium Justam magni fallens, auxilio suo Illud corrobolem tranquillitate pacis perpetuo fovet,","prev":{"citation":"Epistolae 51.1","label":"Epistolae, Anno Domini Cccxxxiii. Epistola Constantini Ad Saporem Regem Persarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/51.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/51.1"},"next":{"citation":"Epistolae 51.3","label":"Epistolae, Anno Domini Cccxxxiii. Epistola Constantini Ad Saporem Regem Persarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/51.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/51.3"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}