{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 57","citation":"Constantinus Imperator, Epistolae 57","ref":"57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/57.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"(Eus., Vit. Const., lib. iv, cap. 36.) De conficiendis sacris codicibus. Victor Constantinus Maximus Augustus Eusebio. In ea urbe quae a nobis nomen sonita est, divina Servatoris nostri adjuvante providentia, maxima hominum multitudo ad sanctissimam Ecclesiam sese adjunxit. Itaque cum cuncta illic maximum incrementum capiant, consentaneum imprimis videtur, ut plures quoque, in ea construantur Ecclesiae. Accipe igitur libenti animo id quod facere decrevi. Visum est enim id significare prudentiae tuae, ut quinquaginta codices divinarum Scripturarum, quarum apparatum et usum maxime necessarium Ecclesiae esse intelligis, in membranis probe apparatis, ab artificibus antiquariis venuste scribendi pertissimis describi facias; qui et legi facile, et ad omnem usum circumferri possint. Litterae porro a nostra clementia missae sunt ad rationalem dioecesis, ut cuncta ad eorum codicum confectionem necessaria praeberi curet. Tuae erit diligentiae, ut scripti codices quantocius apparentur. Caeterum duorum publicorum vehiculorum usum auctoritate hujus epistolae accipies. Sic enim quae eleganter descripta sunt, ad conspectam nostrum commodissime perferemur: uno scilicet ex ecclesiae tuae diaconis id ministerium obeunte. Qui quidem ubi ad nos pervenerit, humanitatis nostrae experimentum capiet. Divinitas te servet, frater charissime.","prev":{"citation":"Epistolae 56","label":"Epistolae, Letter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/56"},"next":{"citation":"Epistolae 59","label":"Epistolae, Anno Dowhi Cccxxxv. Fragmentum Epistolae Primae Constantini Ad Athanasium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/59"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}