{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.20.1-21","citation":"Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.20.1-21","ref":"1.20.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.20.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.20.1.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Oratio ad Sanctorum Coetum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"CAP. XVII. — DE SAPIENTIA MOSIS, QUAM GENTILIUM SAPIENTES AEMULATI SUNT; ITEM DE DANIELE ET DE TRIBUS PUERIS. Nullus porro beatior unquam illo populo fuit aut futurus esset, nisi mentes suas a divino spiritu abstraxisset. Mosem vero quis est qui pro merito laudare possit? Qui cum confusam antea Judaeorum multitudinem in certos ordines digessisset, eorumque animos obsequio et verecundia exornasset, pro servitute quidem libertatem eis reddidit; pro moestilia vero hilaritatem. Qui eorumdem animos tantopere erexit, ut ob insperatam rerum suarum in melius mutationem, et ob prosperos successus atque victorias fastu quodam et insolentia efferrentur. Qui reliquos omnes qui ipsum aetate praecesserant sapientia usque adeo superavit, ut qui a gentilibus plurimum celebrantur seu sapientes, seu philosophi, sapientiae illius aemulatores exstiterint. Pythagoras certe sapientiam ejus aemulatus, modestiae causa tantopere celebratus est, ut Plato, vir modestissimus, abstinentiam illius velut exemplum sibi ad imitandum proponeret. Daniel quoque, is qui futura praedixit, et qui summae cujusdam magnitudinis animi specimen edidit, morumque et totius vitae sanctitate excelluit, qualem et quam asperam tyranni illius qui tum in Syria dominabatur saevitiam superavit? Numen huic erat Nabuchodonosor; cujus stirpe omni funditus deleta, ingens illa et formidabilis potentia ad Persas translata est. Erant in ore omnium, sicut in hunc usque diem multis hominum sermonibus celebrantur, opes regis illius; et circa illicitam religionem importuna sedulitas, et ad fabricanda deorum simulacra ingens copia cujusque generis metallorum; templorum item culmina coelum ipsum, ut ita dicam, contingentia, formidabiles denique religionis leges et ad saevitiam comparate. Verum haec omnia ob sinceram in Deum pietatem Daniel contemnens, importunum illud tyranni studium, gravissimi cujusdam mali causam fore praedixit. Nec tamen tyranno persuasit. Opum quippe affluentia maximo impedimento est ad recte sentiendum. Tandem vero mentis suae feritatem rex declaravit;","prev":{"citation":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.19","label":"Section 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.19"},"next":{"citation":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.20.22-41","label":"1.20.22 to 1.20.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.20.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.20.22"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}