{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.27","citation":"Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.27","ref":"1.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.27.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Oratio ad Sanctorum Coetum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"Multi tamen huic praedictioni fidem derogant, quamvis Sibyllam Erythraeam revera vatem fuisse fateantur. Suspicantur autem a quodam ex nostrae religionis hominibus, poeticae artis non ignaro, eos versus esse confictos, et falso ac supposititio titulo Sibyllae adscribi; cum sententias contineant vitae humanae admodum utiles, quibus et voluptatum effrenata licentia comprimitur, et via sternitur ad modestiam ac temperantiam. Sed veritas ipsa in propatulo est omnibus; cum hominum nostrorum diligentia temporum seriem adeo accurate collegerit, ut jam nemo suspicari possit, post adventum et condemnationem Christi, carmen illud esse composilum, falsoque divulgari, quasi Sibylla hos versus diu ante vaticinando profuderit. Quippe inter omnes constat Ciceronem, cum hoc carmen legisset, latino sermone illud interpretatum esse, ac suis operibus inseruisse. Hunc postea Antonius summa rerum potitus interfecit. Antonius vero posthaec superatus est ab Angusto, qui sex et quinquaginta annis imperium obtinuit. Huic deinde successit Tiberius; quo tempore Servatoris adventus orbi illuxit, et sanctissimae religionis mysterium vigere coepit, et nova quaedam populi fetura ac successio instituta est; de qua princeps latinorum pactarum sensisse mihi videtur, cum dicit:","prev":{"citation":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.25-26","label":"1.25 to 1.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.25"},"next":{"citation":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.28","label":"Section 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.28"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}