{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.4","citation":"Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.4","ref":"1.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.4.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Oratio ad Sanctorum Coetum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"CAP. IV. — DE ERRORE EORUM QUI SIMULACRA VENERANTUR. Quidquid principium habuit finem quoque habent necesse est. Porro, temporale principium generatio appellatur. Quae vero ex generatione oriuntur omnia sunt corruptioni obnoxia. Ad haec formam ipsam ac speciem delet temporis longinquitas. Quonam igitur modo qui ex corruptibili generatione orti sunt, immortales esse possent. Caeterum, hujusmodi quaedam imperitae multitudinis opinio invaluit, apud superos nuptias fieri solere, et liberos procreari. Quod si qui gignuntur immortales sunt, semperque gignuntur novi, genus illud exuberet necesse est. Hac autem accessione facta, quod tandem coelum, quae terra tantorum deorum examen superveniens capere possit? Quid autem dicemus de iis hominibus qui fratres Deos cum sororibus deabus matrimonii foedere conjungunt, et adulteria atque obscoenitates iisdem objiciunt? Illud quoque fidenter asserimus, honores et cultum qui ipsis ab hominibus tribuitur impudicitia ac libidine plenum esse. Enimvero peritissimus aliquis statuarius, postquam formam futuri operis prius mente complexus est, opus ex praeceptis artis excudit, ac paulo post, velut sui oblitus, proprio operi blanditur, idque pro immortali deo colit, cum tamen ipse statuae illius parens atque artifex se mortalem esse fateatur. Illorum porro immortalium sepulcra et arcas ipsimet ostendunt, et mortuos divinis honoribus afficiunt, ignorantes scilicet, id quod revera beatum et immortale est, iis quos mortales tribuunt honoribus non indigere. Nam quod sola intelligentia cerni et cogitatione comprehendi potest, nec formam qua dignoscatur requirit, nec figuram admittit tanquam imaginem et similitudinem. Verum haec omnia mortuorum causa fiunt. Revera enim homines fuerunt corporibus praediti dum viverent.","prev":{"citation":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.3","label":"Section 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.3"},"next":{"citation":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.5","label":"Section 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.5"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}