{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.41","citation":"Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.41","ref":"1.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.41.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Oratio ad Sanctorum Coetum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Tum vero tu in medium progressa, temetipsam ultro tradidisti, fide in Deum fulta atque innixa. At crudelitas hominum impiorum, cum instar flammae obvia quaeque depasta esset, admirabilem quamdam et celeberrimam tibi gloriam conciliavit. Hinc enim stupor ac veneratio lui spectatores ipsos invasit. Ac tortores quidem ac carnifices, in cruciandis piorum corporibus defessos, et od inopiam consilii redactos cernere licebat: vincula autem resoluta, laxatos equuleos; et restinctas quae admoveantur flammas: contra vero invictam constantiam ac libertatem piorum, qui ne tantulum quidem de gradu suo dimovebantur. Talia igitur aggressus quid profecisti, omnium hominum impiissime? Quod malum causa fuit furoris tui? Dices fortasse, in honorem deorum haec a te gesta. At quorum deorum? Aut quam notionem divina dignam natura animo concepisti? Deosne perinde atque te iracundos esse existimabas? Quod si tales erant, eorum potius consilium mirari oportebat, quam impudentibus mandatis, quibus justos viros injuste trucidari jubebant, obtemperare. Sed forte dices, te ob instituta majorum, et propter hominum opinionem ista gessisse. Ignosco. Sunt enim instituta illa, his quae a te geruntur simillima, et ex unius ejusdemque imperitiae fonte manantia. Existimasti forsan eximiam quamdam inesse vim atque virtutem in simulacris a fabris et artificibus humana effigie formatis. Idcirco igitur ea colebas summam adhibens curam ac sollicitudinem, ne sordibus inquinarentur. Magni scilicet ac praecipui dii hominum cura indigent.","prev":{"citation":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.40","label":"Section 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.40"},"next":{"citation":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.42","label":"Section 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.42"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}