{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.5","citation":"Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.5","ref":"1.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.5.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Oratio ad Sanctorum Coetum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"CAP. V. — QUOD CHRISTUS FILIUS DEI CUNCTA CONDIDIT, ET CERTUM VITAE SPATIUM SINGULIS CONSTITUIT. Sed cur verum Deum laudaturus impuris verbis linguam polluo? Prius igitur amaram illam potionem pura obducta potione diluere constitui. Purus autem polus hauritur ex perenni fonte virtutum illius quem celebramus Dei. Equidem mei privati officii esse duco, Christum tum vitae sanctimonia, tum gratiarum actione, quae pro mullis et maximis beneficiis ei a nobis debetur, praedicare. Hunc ergo hujus universi constituisse principia, et hominum creationem certa lege ac ratione dimensum excogitasse dico. Et illos quidem recens in lucem editos statim in beatum quemdam locum, et floribus omnique fructuum copia refertum transtulit, et boni malique imperitos initio esse voluit. Tandem vero convenientem animalibus ratione praeditis sedem in terra constituit, ac tunc demum bonorum malorumque notitiam iisdem utpote ratione praeditis aperuit. Tunc etiam humanum genus jussit augeri, totumque illud spatium, quod salubre et morborum expers oceani ambitu terminatur, habitari coeptum. Cum autem humanum genus ita cresceret, artes ad hujus vitae usum necessariae repertae sunt. Sed et bruta animalia perinde crevere, cum in unoquoque genere propria quaedam vis ac virtus a natura insita deprehenderetur. In mansuetis quidem mile ingenium et obsequens homini; in feris vero robur ac velocitas, et naturalis quaedam providentia qua se ex periculis eripiant. Ac mansuetorum quidem animalium omnium curam ac tutelam Deus hominibus attribuit, adversus feras veluti certamen quoddam instituit. Posthaec avium genus formavit, numero quidem copiosum, natura vero ac specie multiplex; insigni colorum varietate, et naturali quadam musicae scientia praeditum. Caetera item qum totius mundi ambitu continentur, cum pulcherrime distinxisset, cunctisque fatalem vitae terminum definiisset, universi fabricam omnibus ornamentis decoratam absolvit.","prev":{"citation":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.4","label":"Section 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.4"},"next":{"citation":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.6","label":"Section 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.6"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}