{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.9","citation":"Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.9","ref":"1.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.9.md","author":{"name":"Constantinus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator"},"work":{"title":"Oratio ad Sanctorum Coetum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"CAP. VIII. — QUOD QUAE AD USUM NECESSARIA SUNT DEUS COPIOSE SUPPEDITAT HOMINIBUS, QUAE VERO AD VOLUPTATEM FACIUNT MODICE SUBMINISTRAT, UTRUMQUE AD UTILITATEM NOSTRAM DISPENSANS. Atque haec omnia dicta sint a nobis, ut constet nihil absque ratione et intelligentia factum fuisse, ipsam vero rationem ac providentiam Dei opus esse. Qui quidem auri etiam et argenti, aerisque ac reliquorum metallorum diversas species convenienti modo ac mensura produxit. Ea siquidem quorum multiplex ac varius usus erat futurus copiose suppeditari jussit; quae vero ad oblectationem duntaxat et luxum faciunt, liberaliter simul ac modice, et medio quodammodo inter parcimoniam et profusam largitionem. Nam si earum rerum quae ad ornatum factae sunt eadem copia concessa fuisset, metallarii prae nimia cupiditate, ea quidem quae ad agriculturam, et ad domorum ac navium constructionem utilia sunt, aes videlicet ac ferrum congerere insuper haberent, ea vero quae ad delicias et inanem ac superfluum divitiarum luxum pertinent omni studio consectarentur. Ac propterea in auri argentique metallis inveniendis longe plus difficultatis ac laboris esse aiunt, quam in reliquis omnibus, ut vehememissimae cupidilati labor quoque vehementissimus objiclatur. Quot insuper alia divinae providentiae opera licet enumerare, quae in omnibus rebus quas nobis copiose largita est vitam hominum ad modestiam caeterasque virtutes manifeste impellit, et ab importunis cupiditatibus abducit. Quarum omnium rerum rationem invesfigare majus quiddam est, quam quod ab homine perfici possit. Quo enim modo veritatem accurate assequi valeat eaduci atque infirmi animalis intelligentia? quo pacto Dei ab initio voluntatem comprehendere?","prev":{"citation":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.8","label":"Section 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.8"},"next":{"citation":"Oratio ad Sanctorum Coetum 1.10.1-24","label":"1.10.1 to 1.10.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.10.1"},"credit":{"text":"Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}