{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nervis opticis 19","citation":"Constanzio Varolio, De nervis opticis 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/19.md","author":{"name":"Constanzio Varolio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio"},"work":{"title":"De nervis opticis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis","urn":null},"verse":false,"words":194,"text":"Conis sententia uerò de exortu spinalis medullae es eam nasci ex infima basi cerebri, ubi nempe cerebrum supra ossa decumbit, atque ipsa contangit prope orificium capitis praebens ipsi medullae aditu ad spinam; pro rei ueritate tamen nascitur multo superius, & etiam ante rius, ita, ut ex una parte sui ortus respiciat cauita tem uentriculorum, ex alia parte uerò eam cerebri sedem, quae est fermè media inter infimam basim, & su premam illius partem, eousque enim suis propriis fi bris praedita, & a massa cerebri seiuncta ita apertè ascendere uidetur, ut sola inspectio rem hanc patefaciat, & nullus ueritatem non cognoscat. Circa hunc primum autem exortum extra uentriculos feruntur nerui optici, & reflexi iu posteriori parte uersus medium tandem (ut dicebam) desinunt in eam spinalis me dullae partem, quae ex cauitatibus cerebri nascitur. Ceterum mihi uideor quaedam de cerebelli processibus obseruaße, quae (ni fallor) sunt illius mommenti, ut ipsis mediantibus sperandum sit aliquando nos cognitionem habituros esse ueri usus cerebelli, atque causarum di uersitatis sensuum. Non loquor de processibus, qui uer miformes dicuntur, sunt.n. partes cerebelli, nec pro ipsos cerebellum aliquam hbet coniunctionem cum reliquis partibus; sed loquor de illis, qui a cerebello nascentes quibusdam aliis membris ipsum conectunt.","prev":{"citation":"De nervis opticis 18","label":"HIERONYMO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/18"},"next":{"citation":"De nervis opticis 20","label":"HIERONYMO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/20"},"credit":{"text":"Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis","quality":"ocr"}}