{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nervis opticis 20","citation":"Constanzio Varolio, De nervis opticis 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/20.md","author":{"name":"Constanzio Varolio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio"},"work":{"title":"De nervis opticis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Quod igitur ad praedictos processus pertinet uideo Iuniores Anatomicos plurimum a Galeno discrepantes, ipse euim & in viii. de Vsu partium cap. 13. & alibi etiam asserit omnes neruos spinali medullae attributos à cerebello nasci, ita, ut secundum ipsum spinalis medulla a cerebello pendeat. Increpant autem alii Galenum audacter affirmantes nul lum prorsus a cerebello nasci neruum. Ego uerò cognoui sententiam Galeni esse secundum quid ueram, sententiam autem eorum, qui Galeno repugnant esse simpliciter falsam, quandoquidem spinalis medulla est conflata ex quatuor ueluti radicibus magnis, quarum duae, quae sunt maiores nascuntur utrinque ex duabus cerebri partibus in regione superius dicta, ex quibus duobus truncis nondum ad cerebellum peruentis nascuntur duo prima neruorum paria ad oculos delatorum. Vbi uerò isti duo magni trunci perueniunt ad cerebellum, tunc admittunt duos cerebelli magnos, sed breues truncos, qui ex inferiori parte cerebelli utriusque lateris nascentes (ubi aliquantulum in posteriora progressi sint) iunguntur processibus maioribus cerebri. quare ex quatuor magnis truncis fiunt duo, qui deinde constituunt integram spinalem medullam. Ergo secundum quid uerum est omnes neruos spinalis medullae oriri ex cerebello uti Galenus simplici ter dicebat.","prev":{"citation":"De nervis opticis 19","label":"HIERONYMO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/19"},"next":{"citation":"De nervis opticis 21","label":"HIERONYMO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/21"},"credit":{"text":"Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis","quality":"ocr"}}