{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nervis opticis 29","citation":"Constanzio Varolio, De nervis opticis 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/29.md","author":{"name":"Constanzio Varolio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio"},"work":{"title":"De nervis opticis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Licet autem Mercurialis clarissime praecipuus scopus mihi in hoc negotio propositus sit uersari circa ea, quae ad capitis historiam spectant dimissis interim speculationibus omnibus, tamen non retice bo quid sentiam de usu uentriculorum cerebri, scis enim communem, & celeberrimam opinionem esse uentriculos cerebri esse locum spiritus animalis ea ratione, qua sinister uentriculus cordis est locus spi ritus uitalis, quam opinionem infringere sanè non auderem, quum citra temeritatis notam nullus unquam id efficere posset, unum tamen usum tanquam praecipuum ego tibi considerandum proponam, ubi potius me ipsum per modum dubitationis, quàm as seueranter id prodire existimes uelim (quamuis non ignorem unius, & eiusdem partis absque errore plu res assignari posse utilitates. ) Ad habendum igitur uentriculorum usum considerandum est munus plexuum retiformium, ut potè qui deferant ad uen triculos eam substantiam, quae in ipsis tanquam in proprio loco contineri debet. Nos igitur plexuo si accuratè animaduertamus, uidentur ex toto glandu losi ita, ut eorum substantia, & color prorsus assimiletur substantiae, & colori glandis pinealis, ubi uerò diligentius tractentur nihil aliud sunt nisi men branae quaedam latiusculae, & oblongae, ex altera qua rum parte secundum totam earum longitudinem ap pensum est uasculum quoddam crassiusculum humo re quodam excrementitio plenum, quod perbelle re presentat intestinum quoddam suo mesenterio adnexum, per illud autem mesenterium feruntur uasa quaedam angustissima, & in hoc toto aggregato glan dulae sunt longè in maiori copia, seruata proportione magnitudinis corporis, quàm sint in mesenterio uentris inferioris, quamobrem multo magis naturae rei conueniret si plexus glandutosi, quam retiformes appellarentur.","prev":{"citation":"De nervis opticis 28","label":"HIERONYMO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/28"},"next":{"citation":"De nervis opticis 30","label":"HIERONYMO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/30"},"credit":{"text":"Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis","quality":"ocr"}}