{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nervis opticis 44","citation":"Constanzio Varolio, De nervis opticis 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/44.md","author":{"name":"Constanzio Varolio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio"},"work":{"title":"De nervis opticis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"haec ille, ex quibus ut di cebam aliquando mihi obiectum fuit non fuiße meum inuentum, neruos opticos nasci ex posteriori parte spinalis medullae; sed fuiße prius cognitum Hipporati. An ubi in omnibus codicib. legitur septum transuersum in codice apud istos clarissimos uiros extante legantur oculiè An potius nihil distingunt inter oculos, & septum transuersum, sicut sunt sui iuris, ita etiam possunt, qnemcunque sibi fingere con ceptum ex quibuscunque uerbis. Tandem hoc eodem anno, quidam senior Anatomicus publicè administrauit Anatomen, Quare, ut ipso praesente appare ret num ea quae ostendere solebam essent natura uel arte constructa, decreui omnino ipsimet hoc opus patefacere, Vbi igitur de cerebro sermonem ha buisset, ego (quum caput paratum ibi nomine meo extaret) ita dilucide omnibus, qui aderant ostendi originem spinalis medullae, & primi, secundique paris neruorum esse talem, qualem superius descripsi, ut ille Anatomicus humanissimè dixerit, Nihil repugnare, ut in hoc paruo mundo in dies noua quadam, ueteribusque ignota reperiantur, & quem admodum alterius gloria inuidus non erat, ita etia abomnibus aliquid discere exoptabat.","prev":{"citation":"De nervis opticis 43","label":"43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/43"},"next":{"citation":"De nervis opticis 45","label":"45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/45"},"credit":{"text":"Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis","quality":"ocr"}}