{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nervis opticis 55","citation":"Constanzio Varolio, De nervis opticis 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/55.md","author":{"name":"Constanzio Varolio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio"},"work":{"title":"De nervis opticis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"De cerebello sanè Galenum a recentiorum crimi nibus defendere nesciebam, neque tamen induci unquam potui, ut ipsum adeo mendacem putauerim, quod ea confinxerit in anatome, ubi oculi rerum fidem fa ciunt, quae nemo uiderit, & obseruarit. Tu autem omnes tenebras protinus dissipasti; quinetiam iam causas aperuisti, cur sit quod a natiuitate plures capiuntur auditu, quam ullo alio sensu; non enim ea est, quam Arist.xi. partic. probl. primo in medium proposuit, sed quia a cerebello orientes nerui auditorii, nec longe prodeuntes facile muccosis illius re crementis opplentur. Vnde quoque semper a natiuitate ambae aures afficiuntur, nt docuit Cassius probl.xvii.cum ex morbo plerunque unam dumtaxat aurem affici contingat. Pontem cerebelli quod eam partem uocaueris, ab omnibus magnopere conmendari debes; parum enim profuißet nobis, maiores nostros tot bonorum auctores nobis extitisse, ni si simul nomina, quibus res inuentas designarentur reliquissent. An alii nerui inde originem ducant, expectabo ex te indies certior fieri, ubi huiusmodi rebus sedulo inuestigandis te totum dabis: quod ut facias, totius medicae schola nomine iterum, atque iterum praecor, ac ad Aesculapii aram appello. Interim cur, cum Aristot. 4. de historia animal xvi. dicat cerebellum & tactu, & specie a cerebro formam diuersam habere, Meletius scribat, cerebellum cum cerebro eundem ortum, & colorem gerere, libentissime audiam. Circa cerebri uentriculos, sum & ipse eius sententias, figuram in cadaueribus secus demonstrari, quam reuera sit; eo quod homine mortuo, cerebrum quod alioqui spiritibus ueluti extentum conseruabatur, iis priuatum in seipsum considet, & subinde cauitates obscurantur.","prev":{"citation":"De nervis opticis 54","label":"FIGVRAPRIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/54"},"next":{"citation":"De nervis opticis 56","label":"FIGVRAPRIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/56"},"credit":{"text":"Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis","quality":"ocr"}}