{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nervis opticis 66","citation":"Constanzio Varolio, De nervis opticis 66","ref":"66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/66.md","author":{"name":"Constanzio Varolio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio"},"work":{"title":"De nervis opticis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"colligendo ergo hac duas demonstrationes in unam constare putabam eas cauitates excremento illi humido tantum deseruire, quia tantummodo ipsas ingrediuntur plexus humidum importantes, & solum ab ipsis egrediuntur ductus humidum exportantes, et si ex inspectione partium cognouerunt omnes tum Antiqui, tum Neoterici earum opera tiones, nos quoque credere debemus hanc esse ueram eorum, quae in nobis operantur cognitionis uiam. Haec itaque meae prioris conclusionis praecipua erant fundamenta, ad uersus quam scio te non minus in Dialecticis, quàm in omnibus aliis facultatibus praestantem primam illam pulcherrimam rationem in uentriculis cerebri spiritus animales perfici assu mentem nequaquàm adduxisse; sed potius in secundam conclusionem inferius perpendendam direxis se. si tamen contra primam positionem obiiceret quispiam Platonem, Galenum, & reliquos spiritus animales in cauitatibus cerebri collocantes, me ip sum, ut arbitror, non improbares, si responderem amicum esse Platonem, amicumque Galenum; sed magis amicam rerum naturam, eatenus enim Galenus Hippocratem, & Auerroes Aristotelem magni fe cerunt, quatenus eorum scripta ueritati & rationi consona obseruarunt. Quod uero attinet ad secundam ualidissimam ed by Go instantiam de causa Apoplexiae, epilepsia, & incubi, quamuis aliquando legerim apud Hippocratem in libro de Glandulis tex. ix.","prev":{"citation":"De nervis opticis 65","label":"CONSTANTIVS VAROLIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/65"},"next":{"citation":"De nervis opticis 67","label":"CONSTANTIVS VAROLIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/67"},"credit":{"text":"Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis","quality":"ocr"}}