{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nervis opticis 69","citation":"Constanzio Varolio, De nervis opticis 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/69.md","author":{"name":"Constanzio Varolio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio"},"work":{"title":"De nervis opticis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"primo aduxisti, Nam praeter censuram quorun dam recentiorum, qui eum non esse legitimum Hip pocratis affirmarunt, uetustiorum auctorum dicta mihi uidentur hoc ipsum in dubium reuocare, propterea quod Gal. 3. de diffic. respirationis cap. 1. al serit quintum de Morbis uulgaribus non esse Hip pocratis librum, at Hipposrates in eo de Insania fragmento, quod inter eius epistolas reponunt citat librum de morbo sacro tanquàm eius proprium afferendo quasdam differentias, & causas insaniae, quarum meminerat in eo libro tex. 23. & 24. citat simul ibidem uelut librum proprium quintum de morb. uulg. referendo duas affectiones, quarum mentio habita fuerat in eo libro tex. 30. Quamob rem si ii duo libri sunt eiusdem auctoris (ut per prae dictum fragmentum constat) uel liber de morbo sacro non est Hippocratis uel Gal. mendax, quam dif ficultatem iudicii uidetur contra Galenum augere Cornelius Celsus in. 8. libro cap. 4. ubi citat quintum de morbis uulgaribus tanquam ab Hippocrate scri ptum recensendo id, quod Hippoc. in tex. 14. eius li bri dixerat, Nempese aliquando in capitis uulnere deceptum fuisse a suturis iaculi laesionem in se ipsis habentibus. Non defuerunt etiam (ut tibi compertissimum est) qui crediderint libros de Natura hu mana, de salubri dieta, de Alinento, de Genitura, de Natura pueri, de morbis malierum, multosque alios praeclarissima quadam doctrina fulgentes non ted b fuisse ab Hippocrate scriptos, ita ut hoc iudicium prorsus arbitrarium esse olim mihi uisum fuerit, Tibi tamen in hoc ab omnibus plurimum tribuendum esse scio, quando in doctrina Hippocratis es summopere uersatus, liber tamen de carnibus ita Hippocrate dignus mihi uidebatur, ut fortè inter omnes libros philosopho naturali deseruientes prae stantissimum esse existimarem.","prev":{"citation":"De nervis opticis 68","label":"CONSTANTIVS VAROLIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/68"},"next":{"citation":"De nervis opticis 70","label":"CONSTANTIVS VAROLIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/70"},"credit":{"text":"Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis","quality":"ocr"}}