{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Corippi in laud. Iustini 4.1-45","citation":"Corippus, Corippi in laud. Iustini 4.1-45","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/4.1.md","author":{"name":"Corippus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus"},"work":{"title":"Corippi in laud. Iustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Imperii culmen rerum non motibus ullis,\nnon armis sumptum, non ambitione potitum\nauspicio meliore cano. licet omnia nullus\ninclita gestorum valeat monumenta piorum\nordinibus numerare suis, tamen utile servis\nesse reor mentem dominis aptare fidelem\nofficio quocumque datur. praecommodo linguam:\nvos, divae, date verba, et quae Vigilantia mater\net quae summa regens Sapientia protegis orbem.\nvos mihi pro cunctis dicenda ad carmina Musis\nsufficitis, vos quaeque latent arcana monetis.\ntuque dei genetrix sanctam mihi porrige dextram\net fer opem, quaeso. magni mihi causa laboris\nsurgit, et invalidos ad pondera tendo lacertos.\nurguet amans dominos carmenque inpellit adire\nquaestor Anastasius, sancti pars magna senatus.\nconpositor morum, iuris legumque sacerdos:\net Thomas, Libyae nutantis destina terrae,\nqui lapsam statuit, vitae spem reddidit Afris,\npacem conposuit, bellum sine milite pressit,\nvicit consiliis, quos nullus vicerat armis;\nnec non magnanimus, meritis et nomine Magnus,\nmente placens dominis, sacris rationibus aptus.\nrectorum Latii discussor providus orbis;\nsuccessorque boni redivivaque gloria Petri\nhinc Theodorus adest, patria gravitate magister:\nhinc secreta sacrae tractans Demetrius aulae\nhumentes oculos pressit sopor. haut sine summi\nnuminis auspicio reor hanc venisse quietem.\nsigna futurorum sopor ostentare bonorum\nvenerat ille viro, rerumque arcana docere.\nnondum plena quies victos laxaverat artus,\ncum virgo superas caeli demissa per auras.\naspectu Clemens et gressu laeta pudico,\npurpureas velata comas oculisque benigna,\nquantum signa dabant, sacrae Pietatis imago,\ndivinos stetit ante pedes, dextraque coronam\ninposuit, sanctoque caput diademate cinxit,\nAugustoque virum circumdans mitis amictu\n'te decet hic habitus, regnantum maxime', dixit,\n'terribilis princeps et amabilis omnibus idem,\na magno dilecte deo, divalis origo.\nen ego laeta tuis occurro prima secundis,\ngestorumque tibi felix praenuntia veni.\nsustulit haec nox alma patrem. fortissime, surge.","prev":{"citation":"Corippi in laud. Iustini 3","label":"Panegyricum in Laudem a Nastasii Quaestoris et Magistri.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/3"},"next":{"citation":"Corippi in laud. Iustini 4.46-93","label":"Liber Primus., lines 4.46-4.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/4.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/4.46"},"credit":{"text":"Corippus, Corippi in laud. Iustini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000789.zip","quality":"proofread"}}