{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iohannis 1.247-291","citation":"Corippus, Iohannis 1.247-291","ref":"1.247","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis/1.247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/iohannis/1.247","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis/1.247.md","author":{"name":"Corippus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus"},"work":{"title":"Iohannis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis","urn":null},"verse":true,"words":290,"text":"Tunc sic orsa loqui: quas classes tendis in oras?\nIn Libyam transire putas?\" cui uerba remittens\nDuctor ait: \"cernis nostras transire carinas,\nMeque rogas?\" uultu minitans tunc tristis imago,\nHorrida sulfureis contorquens lumina monstris,\n\"Non transibis\" ait. sensit quod mente malignus\nAngelus ille fuit celso deiectus Olympo.\nNec timuit tamen ipse feras imitantia formas\nOra uiri. sequitur fugientem et prendere certat.\nIlle manu densas aspergens ante tenebras\nPuluere commixto taetrae caliginis umbra\nDuctoris turbabat iter. sed rursus ab alto\nAspectu placidus senior descendit Olympo,\nCandida sidereis gestans uelamina peplis\nAc stetit ante oculos quaerentis tela Iohannis,\nContinuitque manum sanctoque <haec> addidit ore:\n\"Non furor in tantas animos sic concitet iras.\nSperne malum bonitate tua; fuge dira maligni\nIurgia, ne timeas.\" cui dux \"pater optime\" dixit\n\"Virque dei, cernis certantem aditusque uiarum\nClaudere nitentem.\" senior tunc mente benignus\nHaec ait: \"o felix, uestigia nostra secutus\nMe duce carpe uiam.\" sic fatus lumine magno\nErexit placidus fulgentes lampadis ignes.\nTunc uero omnis iners dubia stat mente magister\nEt uentis dat terga fugax uictamque fatetur\nArtis opem nescitque miser quo flectere puppem.\nNec breuiata sinu sustentant lintea flatus;\nNon opus est ullis: deponunt omnia nautae\nVela, simul uentisque rates undisque relinquunt.\nSparguntur uario diuersa per aequora cursu,\nQuo casus, quo uentus agens, nocturnus et error\nForte trahit. saeuum miseris fortuna minatur\nNaufragium. nullam credunt superesse salutem\nDesperantque suam per aperta pericula uitam.\nIngemuit ductor mentemque ad sidera tristis\nErigit auxiliumque dei pietate magistra,\nVt metus ipse dabat, lacrimis inquirit obortis,\nPronus et exorans supplex his uocibus infit:\n\"Omnipotens uerbi genitor rerumque creator,\nPrincipium sine fine, deus, te cuncta fatentur\nAuctorem et dominum, factorem elementa tremescunt,\nTe uenti nubesque pauent, tibi militat aer,\nImperioque tuo nunc arduus intonat aether\nMagnaque concussi turbatur machina mundi.","prev":{"citation":"Iohannis 1.197-246","label":"Book 1, lines 1.197-1.246","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis/1.197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/iohannis/1.197"},"next":{"citation":"Iohannis 1.292-335","label":"Book 1, lines 1.292-1.335","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis/1.292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/iohannis/1.292"},"credit":{"text":"Corippus, Iohannis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CORIPP%7Cioha%7C000","quality":"proofread"}}