{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iohannis 7.142-185","citation":"Corippus, Iohannis 7.142-185","ref":"7.142","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis/7.142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/iohannis/7.142","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis/7.142.md","author":{"name":"Corippus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus"},"work":{"title":"Iohannis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"Inde superna petit contemptis moenia ripis.\nVrbs Laribus mediis surgit tutissima siluis\nEt muris munita nouis, quos condidit ipse\nIustinianus apex, orbis dominator Eoi\nOcciduique potens, Romani gloria regni.\nHuc socios ductor celeres occurrere iussit\nAtque duces gentesque sibi, quas ipse fideles\nNouerat esse suis primo in certamine signis.\nNuntius infelix Tyriam concusserat urbem,\nProelia dira ferens et saeui funera campi.\nObstupuere quidem: sed spes fidissima rebus\nVna fuit, saluum retulit quod fama magistrum.\nConiugis interea miserae peruenit ad aures\nHaec eadem pinnata ducis. stupefacta relinquit\nCorda calor subitoque tremens oppalluit ore.\nMox miseranda cadit: caelum terramque tenebris\nEripuit cum luce dolor. tunc mortis imago\nClausa diu tenuit resolutis lumina neruis.\nAccurrunt famulae dominamque leuare cadentem\nNituntur celeres, refouent et pectora palmis.\nSpiritus in gelidis tenuis recalescere membris\nVix potuit. manibus ... erecta resedit,\nNec mouet obtutus, amens et saucia luctu\nImmemor atque sui. mentem mox fessa recepit\nCeu dubiam, primo luctus sic orsa dolore est:\n\"Cor dolet, et nullas effundunt lumina guttas.\nCur miserae nullas prorumpunt ora querelas?\nLuctibus in tantis animis dolor excidit ardens?\nAn dolor ipse magis lacrimas et uerba negauit?\nMene peregrinam sors haec miserabilis urgens\nIn Libyam duxit, pelago terraque secutam\nConiugis arma mei? cur non per bella cucurri?\nNunc pariter miseros caperent fors saeua sepulcri\nClausa duos ruptae subito telluris hiatu.\nDulcia consertis strinxissem pectora palmis\nMiscuissemque(==MISCU.ISSEMQVE) simul corpus complexa mariti.\nDulce mori miseris: iterum comes ire per umbras\nAtque utinam fatis cupidae licuisset amanti!\nAh miserande, iaces aeternum clausus harena,\nQuem gentes tremuere ferae. uirtutis adegit\nCausa mori. quidnam populo fugiente redire\nSolus et innumeras uoluisti(==VOLUISTI) pellere turmas,\nHeu nimium confise tui quo uersa recurram\nQuoue ruam? auxilium cuius captiua rogabo?","prev":{"citation":"Iohannis 7.96-141","label":"Book 7, lines 7.96-7.141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis/7.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/iohannis/7.96"},"next":{"citation":"Iohannis 7.186-231","label":"Book 7, lines 7.186-7.231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis/7.186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/iohannis/7.186"},"credit":{"text":"Corippus, Iohannis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CORIPP%7Cioha%7C000","quality":"proofread"}}