{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iohannis 7.96-141","citation":"Corippus, Iohannis 7.96-141","ref":"7.96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis/7.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/iohannis/7.96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis/7.96.md","author":{"name":"Corippus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus"},"work":{"title":"Iohannis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"Credo, summe pater, tua sit quod magna potestas,\nEt fateor: miseras gentes sua pessima fallant\nNumina quae credunt. permittis saepe probari\nIpse tuos, pietate tamen celer erigis idem.\nAppropia fessisque tuis solacia praesta.\nErige Romanas acies, prosterne superbas\nMassylas, quae bella uolunt, nostraeque ruinae\nFestinus succurre, precor, et consule rector.\"\nHaec orans uultus lacrimis implebat inundans\nConcussus pietate pater, Libyaeque periclum\nSollicitus pensans iterumque iterumque gemebat.\nHic pater omnipotens, lacrimas et uerba dolentis\nSuscipiens, Latias uoluit(==VOLUIT) reualescere uires.\nAdueniunt socii, Martis quos sparserat horror\nHostilisque metus. multos tunc esse magistro\nIncolumes referunt, Iunci spectare sequentem.\nGaudia parua salus sociorum audita creauit\nSolamenque mali. ductor tunc contrahit omnes\nAere ciens. rara trepidi cinxere corona.\nCircumstant tristes lacrimasque in pectore fundunt.\nQuos bonus affatur miti cum uoce magister,\nExhortans releuansque uiros, et talibus infit:\nNon lacrimis, iuuenes, animos confringere fortes\nEst opus in bello. numquam Romana iuuentus\nFrangitur aduersis. nimium cur fletis, amici?\nEn socii ueniunt mediis ex hostibus omnes\nIncolumes, alios Iunci superesse docentes.\nSi uiuunt socii, nihil est quod quisque sub hoste\nAmisisse putet. praedam quam forte doletis\nNunc uobis rapuisse uiros, seruata manebit\nAugeturque magis. tumidos quos cernitis hostes\nCaede leui, discent grauiter quid proelia possunt\nRomanusque uigor. tunc uestras tollere praedas\nMaurorumque simul solita uirtute iuuabit.\nSoluite maerentes animos, expellite curas\nIndignosque metus uestris arcete, Latini,\nPectoribus. ueniet rebus uictoria nostris.\"\nLaetificans alios referebat talia ductor:\nIpse dolens uultus hilares simulabat amicis.\nSpem dabat aspectu, curas nam corde premebat.\nInde petens Iunci Romanum contrahit agmen,\nDisposuitque duces, numeros fortesque tribunos\nIn proprios remeare locos, reparare fouendo\nQuadrupedes fessos, pugnam sperare sequentem.\nCorripit ipse uiam, gradiens per litoris oras,\nQuo socios posset uictu reparare diurno.","prev":{"citation":"Iohannis 7.49-95","label":"Book 7, lines 7.49-7.95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis/7.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/iohannis/7.49"},"next":{"citation":"Iohannis 7.142-185","label":"Book 7, lines 7.142-7.185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis/7.142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/iohannis/7.142"},"credit":{"text":"Corippus, Iohannis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CORIPP%7Cioha%7C000","quality":"proofread"}}