{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alcibiades 11","citation":"Cornelius Nepos, Alcibiades 11","ref":"11","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:phi0588.abo007.perseus-lat2:11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cornelius-nepos/alcibiades/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cornelius-nepos/alcibiades/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cornelius-nepos/alcibiades/11.md","author":{"name":"Cornelius Nepos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cornelius-nepos"},"work":{"title":"Alcibiades","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cornelius-nepos/alcibiades","urn":"urn:cts:latinLit:phi0588.abo007"},"verse":false,"words":160,"text":"Hunc infamatum a plerisque tres gravissimi historici summis laudibus extulerunt: Thucydides, qui eiusdem aetatis fuit, Theopompus, post aliquanto natus, et Timaeus: qui quidem duo maledicentissimi nescio quo modo in illo uno laudando consentiunt. namque ea, quae supra scripsimus, de eo praedicarunt atque hoc amplius: cum Athenis, splendidissima civitate, natus esset, omnes splendore ac dignitate superasse vitae; postquam inde expulsus Thebas venerit, adeo studiis eorum inservisse, ut nemo eum labore corporisque viribus posset aequiperare (omnes enim Boeoti magis firmitati corporis quam ingenii acumini serviunt); eundem apud Lacedaemonios, quorum moribus summa virtus in patientia ponebatur, sic duritiae se dedisse, ut parsimonia victus atque cultus omnes Lacedaemonios vinceret; fuisse apud Thraecas, homines vinolentos rebusque veneriis deditos: hos quoque in his rebus antecessisse; venisse ad Persas, apud quos summa laus esset fortiter venari, luxuriose vivere: horum sic imitatum consuetudinem, ut illi ipsi eum in his maxime admirarentur. quibus rebus effecisse ut, apud quoscumque esset, princeps poneretur habereturque carissimus. sed satis de hoc: reliquos ordiamur.","prev":{"citation":"Alcibiades 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cornelius-nepos/alcibiades/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cornelius-nepos/alcibiades/10"},"next":null,"credit":{"text":"Cornelius Nepos, Alcibiades, ed. Albert Fleckeisen, Karl Halm. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0588/abo007/phi0588.abo007.perseus-lat2.xml","quality":"proofread"}}