{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Deuteronomium 48-94","citation":"Cyprianus Gallus, Deuteronomium 48-94","ref":"48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/deuteronomium/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/deuteronomium/48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/deuteronomium/48.md","author":{"name":"Cyprianus Gallus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus"},"work":{"title":"Deuteronomium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/deuteronomium","urn":null},"verse":true,"words":296,"text":"Et nunc aequorei quoniam Iordanis ad undas\nVenimus et tellus sese iam proxima iungit\nAb summo transcripta deo, per sidera testor\nEt quidquid celsa domini praefulget in aula.\nVt legem aetheriam, quam scripsit dextra tonantis,\nSensibus et toto uelitis corde tenere.\nNil durum rigidumue iubet, sunt omnia iusta,\nMollia, iocunda longaeque accommoda uitae,\nVtpote quae iubeant, ut, quidquid non placet ulli\nConmissum in sese, id nulli inferre laboret.\nSabbata diligite, sincero et corde fouete,\nQuos lex una tenet, dominus quos exhibet unus,\nNil uetitum fecisse uolet, qui diligit omnes\nNascendi sub lege pares. sit pascha quotannis\nPeruigili cum nocte potens septemque diebus\nOtia lenta ferat nullique obnoxia curae.\nSit pater et genetrix cari semperque uerendi.\nConiugium uetitum externa in gente cauete.\nIdola disicite ritumque auertite laeuum,\nQuem gentes peperere ferae, dum mortua curant\nNumina et umbrosis statuunt donaria lucis.\nQuin etiam quotiens dat signum rauca cruentum\nBucina et aeratas educunt classica turmas,\nConstructas sacrate domus uinetaque laeta\nConiugium et licitum consuetis iungito festis:\nNam dubios semper faciunt instantia casus\nBella uiris nullusque sibi dat tempora uitae.\nInbelles cohibete domi: mens saucia turbat\nSaepe uiros fortes, omnique in tempore belli\nParcite supplicibus et debellate superbos.\nEuitate, uiri, fecundam euertere siluam\nNobilibus pomis; steriles succidite saltus\nTempore bellorum, corpus si forte perempti\nCernitur intectum. Leuitas cura tenebit\nIuuencae truncare pedem, ne maximus ultor\nSit deus innocui, captiuam iungere lecto\nSi placuit. ius omne sinet sub tecta tenere,\nCrinigerum tondere caput unguesque secare\nTerdenosque dies lacrimis praestare maerentis\nExtinctos caesosque senes. quis illa creata est,\nConiugioque sibi tum demum adnectere iusto.\nAc si displicuit post damnum capta pudoris,\nDeponat seruile iugum dominumque relinquat.\nVxores si forte duas uir duxerit unus\nEt non aequali seruat consortia cura,\nPignora contemptae bissem cum iure tenebunt\nOmnibus ex rebus, peperit quas cura parentis.","prev":{"citation":"Deuteronomium 1-47","label":"Lines 1-47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/deuteronomium/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/deuteronomium/1"},"next":{"citation":"Deuteronomium 95-137","label":"Lines 95-137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/deuteronomium/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/deuteronomium/95"},"credit":{"text":"Cyprianus Gallus, Deuteronomium. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CYPR_GAL%7Cdeut%7C001","quality":"proofread"}}