{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exodus 570-614","citation":"Cyprianus Gallus, Exodus 570-614","ref":"570","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/570","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/570","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/570.md","author":{"name":"Cyprianus Gallus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus"},"work":{"title":"Exodus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus","urn":null},"verse":true,"words":295,"text":"Quandoquidem ego sum dominus, qui pectora curo\nEt sanos praestare queo.\" post Elima uentum est\nFontibus inriguam, bis sex qui forte meabant\nFrondentes inter palmas, quae uertice celso\nMotabant septem denos per nubila conos.\nAc postquam ad Sinum positis sunt otia castris\nTrita uiris, quintoque dehinc decimoque uiantes\nDeproperant per opaca die, de mense secundo,\nExtremam gemuere famem, dum uocibus altis\nObiurgant uexantque ducem: \"Quae tanta malorum\nCausa fuit? quaeue esse potest? quae tristior esse\nPraeualeat, quam dira fames, quam spiritus ardens\nArentes inter fauces mortemque praesentem,\nQuae dilata grauat plus quam quae comminus instat?\nAtque utinam nobis letum sors una dedisset\nAegypto positis tum, cum substantia uictus\nLarga fuit cunctis. nullo mussante seorsum,\nQuod desint alimenta sibi? nunc degimus istic,\nEst ubi uita grauis, etiam si tristia non sint.\nErgo ualet quisquam squalentes inter harenas\nInuisum tolerare diem. solemque calentem\nSiccus ferre potest, nulla quem temperat umbra?\nQuin potius, si nostra mouent discrimina sensus,\nDux grandaeue, tuos. Nilum Pharumque rogamus\nRedde tuis, cunctosque dehinc iterare labores\nPoscentes permitte uiros, quia tristius esse\nAccisis nil posse cibis sententia nostra est,\nEt saturos seruire iuuat.\" post talia dicta\nProfatur uates, socio sermonis Arone:\n\"Quid tantum indomito uoces iactare tumultu\nEt proceres uexare iuuat? quid poscere uictum,\nQuem solus praestare potest, qui sidera fecit?\nSed tamen occidua cernetis lampade solis\nEsse deum, uobis cuius pro munere panis\nMittitur e caelo; qui uos, Mareotide fusca\nInplicitos dudum, laetos nunc mittit ad agros.\nQuare agite et primo redeuntis lumine solis\nInsuetas libate dapes mannamque caelestem.\nIurgia nam populi. nostris non congrua factis,\nIn dominum sunt missa magis, qui pascere sueuit,\nQuidquid alit, longoque educit saecula pastu.\"\nHaec ubi disseruit. dominus de nube superna\nEmicuit meliore die uictumque caelestem\nDespondit cunctis, quem messis nescia fraudis\nProgenerat nulloque extinguit semina fuco.","prev":{"citation":"Exodus 513-569","label":"Lines 513-569","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/513","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/513"},"next":{"citation":"Exodus 615-660","label":"Lines 615-660","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/615","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/615"},"credit":{"text":"Cyprianus Gallus, Exodus. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CYPR_GAL%7Cexod%7C001","quality":"proofread"}}