{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exodus 661-706","citation":"Cyprianus Gallus, Exodus 661-706","ref":"661","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/661","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/661","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/661.md","author":{"name":"Cyprianus Gallus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus"},"work":{"title":"Exodus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus","urn":null},"verse":true,"words":285,"text":"Hanc iussus pulsare ferit rupesque repente\nRumpitur et scatebris undantibus euomit amnes.\nCurritur ad fluctus certatim congrege turba\nInnumeraeque ruunt pecudes aestumque resoluunt\nExpletisque redit defessa in corpora uirtus.\nIlicet ipse locus causae de nomine nomen\nTemptationis habet, populus quod pectoris anceps\nAmbigua cum mente fuit, an summus in illo\nDegeret omnipotens, et quod plebs aspera dictis\nOptasset maledicta duci, quae concipit ira.\nIstic belligeris Amalec instructa cateruis\nHebraeos fudit cuneos: quod dedecus arcens\nIesus lecta rapit bellantum robora secum;\nQuem ferrata manu suscepta in bella uadentem\nDux uotis precibusque iuuat collemque Chorebum\nConscendit celerante gradu, quem iunctus Aronus\nEt Hurus uallant medium artusque per aeuum\nLaboris refugos nec standi ad munia fortes\nSubposito firmant saxo durumque sedile\nSubiciunt sternuntque <duci>; tum deinde fluentes\nSustentant in prona manus, ut pectoris orsis\nPalmarum prex iuncta foret; nam saepe cadentes\nPondere grandaeuo dubium certamen agebant\nHas ubi subpositae firmarunt undique dextrae,\nHostiles cedunt acies campique replentur\nCaede uirum nullusque e tantis milibus extat.\nHaec fuerant ut gesta, deo mandante propheta\nConscripsit docili uentura in tempora libro;\nConfestimque deo sacratum construit altar.\nConpellans per uerba locum fidelia sanctum:\n\"Spes mihi certa dei, cuius protectio semper\nSubsidium mihi sola dedit, qui robore clauso\nAbsconsaque manu bellantes dispulit hostes\nAmalechas necat <et> tota cum pube cohortes.\"\nInterea generi Iothorus percipit acta\nFestinusque uenit. oculis dinoscere gaudens,\nQuae fuerant memorata sibi, saeptumque labore\nInuenit inmodico. dum causas noscitat omnes\nCarentis turbae numero, magnumque precatus\nAnte deum mactat pecudes; tum deinde monendo\nEfficit, ut lecta fierent de plebe tribuni\nAtque alii aliique gradus, quos ordine miles\nAccipit, ut certa legiones lege regantur,\nAc modicas pensent lites, quo iurgia magna\nSint soli noscenda duci. quis rite peractis\nIothorus sua tecta petit generumque reliquit.","prev":{"citation":"Exodus 615-660","label":"Lines 615-660","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/615","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/615"},"next":{"citation":"Exodus 707-749","label":"Lines 707-749","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/707","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/707"},"credit":{"text":"Cyprianus Gallus, Exodus. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CYPR_GAL%7Cexod%7C001","quality":"proofread"}}