{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exodus 750-795","citation":"Cyprianus Gallus, Exodus 750-795","ref":"750","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/750","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/750","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/750.md","author":{"name":"Cyprianus Gallus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus"},"work":{"title":"Exodus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus","urn":null},"verse":true,"words":307,"text":"Et quicumque fuit electa ex plebe sacerdos,\nMonte procul degit, solis quem scandere ius est\nAroni Moysique piis. tum perpete fatu\nMansura dat iussa deos hoc ordine legis:\n\"Ille ego sum dominus, qui te discrimine priuans\nAegypti de terra tuli durumque laborem,\nSeruilis quem cura dabat desistere iussi.\nMe tantum tua corda colant, neque idola pangas\nVlla tibi fictumque deum subnixus adores;\nNumina nec credas, quae sunt inlustria caelo\nSidera, uel quidquam in terris mirere perinde,\nVel quod glauca tegunt fluitantis marmora ponti.\nSum dominus zelans, peccatis congrua reddens\nIn patres prolemque dehinc quae quarta creatur;\nMisericors multum, maiora et grandia reddens\nQuae iusti meruere uiri, qui corde sub imo\nAmplexi mea iussa tenent et mente sequuntur.\nTu nomen uenerare dei, tu sabbata festa\nCum natis seruisque cole totumque laborem\nPone libens, quotiens mundo lux illa recursat.\nBis ternis dominus fecit quaecumque diebus\nIn terris caeloque uegent pontoque tumenti:\nSeptima perfecto uirtutum fine quieuit;\nHinc testus uiget ille dies, hinc semper acerbus,\nSemper honoratus domino indulgente sacratur.\nHonorem da, nate, tuis genitoribus, ut sis\nPerpetuae in terris uitae, quam prorogat ingens\nIngenti de sede deus. ne dilige moechas,\nNeue hominem perime, nec sacramenta sinistre\nPeriurans perhibe; furtum ne feceris ullum,\nNeue malus testis iurgantem fraude tuere.\nConiuge ab alterius animum uultumque coherce\nEt quidquid non esse tuum mens admonet, horre.\nAggere de terrae congesta altaria surgant,\nHic ubi deuotas fas sit mactare bidentes.\nQuae si forte sedet saxorum adtollere mole,\nFerrum linque procul, quoniam sordentia fiunt\nArtifici leuigata manu; quae scandere gressu\nNon sineris prompto, ne forte obscena renudes.\nSeruus erit quisquis cognata in gente creatus,\nBis ternis seruile iugum patiatur in annis;\nPost abeat liber, secum sua praemia portans,\nConiuge missa simul. si nondum feta uidetur,\nAc si iam natis paterno et nomine gaudet,\nVxorem et prolem domino dimittere debet,\nIpse sui compos nodoque exutus erili.","prev":{"citation":"Exodus 707-749","label":"Lines 707-749","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/707","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/707"},"next":{"citation":"Exodus 796-842","label":"Lines 796-842","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/796","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/796"},"credit":{"text":"Cyprianus Gallus, Exodus. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CYPR_GAL%7Cexod%7C001","quality":"proofread"}}