{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exodus 796-842","citation":"Cyprianus Gallus, Exodus 796-842","ref":"796","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/796","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/796","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/796.md","author":{"name":"Cyprianus Gallus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus"},"work":{"title":"Exodus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus","urn":null},"verse":true,"words":303,"text":"Quod si non dubie mauult persistere uerna,\nAnte fores domino sanctas sistente locetur\nVulnera passurus, tenuis quae subula pungit,\nAure tenus molli, numquam laxandus in aeuum.\nVendere progenitam discreta in gente parenti\nNon licitum sociaque manet cum plebe potestas;\nQuam tamen ut seruam nequaquam emittere ius est.\nQuae si displiceat domino, cui uendita cessit,\nReddentur nummi, fuerat taxatio quorum.\nVt reuocare queat paterna ad limina sese,\nQuae si forte datur nato, sic conuenit ipsum\nVt natam tractare suam. qui sumere iuste\nSi mauult, permissa sibi. quis membra teguntur,\nIndumenta palam faciet, nec deinde negabit,\nSi coitu sit nota sibi; uel, si rata non sunt\nHaec conmissa uiro, poterit laxare uadentem,\nNec pretium reuocare datum. qui uulnere duro\nAdfligit sternitque uirum, decumbat eodem,\nQuo perimet, leto; at si discrimina casu\nSunt inlata magis, domino tradente nocentem\nIctibus alterius, locus est qui condere possit\nDonandum uenia, domino indulgente salutem.\nAt uero qui membra dolo uiuentia ferro\nDisicit et studio gratatur sanguine fuso,\nCrimen habet mortis, nequiquam tecta requirens\nSublimi sacrata deo; nam demitur inde\nSeiunctusque procul rigido truncabitur ense.\nEt qui conpellat tumide pulsatue parentes,\nIn crimen noxale ruit, quod morte piatur.\nNec minus ad poenam petitur, qui forte doloso\nPerfidus ingenio paterna in plebe creatum\nCleptat et acceptis gaudet transcribere nummis.\nQuod si litigium fuerit per uerba paratum\nPulsatusque aliquis pugno saxoque recusso\nReciperet solitas uires, nil fraudis haerebit:\nSoluendum tamen est, sumpsit quod cura medentis.\nAncillam seruumque suum qui uerbere uirgae\nConfestim perimit, poenam non uitat haerentem.\nQuod si post aliam morietur uernula lucem,\nNil noxale subest, pretium quia perdidit eius.\nAt si forte uilis feruebit rixa duobus,\nConmoto dum felle calent, nuptamque tumentem\nGermine concepto alius pulsarit eorum,\nIn plagam porrecta manu, partumque futurum\nFecerit ante diem materno ex pectore trudi,\nRestituet pretio partum, taxante marito,\nSi nondum perfecta fuit expressaque forma.","prev":{"citation":"Exodus 750-795","label":"Lines 750-795","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/750","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/750"},"next":{"citation":"Exodus 843-888","label":"Lines 843-888","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/843","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/exodus/843"},"credit":{"text":"Cyprianus Gallus, Exodus. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CYPR_GAL%7Cexod%7C001","quality":"proofread"}}