{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heptateuchos ies.509-550","citation":"Cyprianus Gallus, Heptateuchos ies.509-550","ref":"ies.509","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.509","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.509","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.509.md","author":{"name":"Cyprianus Gallus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus"},"work":{"title":"Heptateuchos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0104c.stoa001"},"verse":true,"words":276,"text":"nec opus, ut testes ad publica facta uocemus:\nipse deus nouit. quae causa extruxerit aram.\nnobis cura fuit condendae ad flumina molis\nperpetuae, ut captae maneat testatio terrae:\nne quandoque fiant uenturae obprobria proli\ncredentum sancti diuisa oracula templi.\nnescimus uanis oblata libamina diuis.\nne uero. ne tanta pios dementia mutet.\nut placeat quidquam, domino quod displicet alto!\nilla Nobis tantum mactare ac sternere fas est.\nquae sueuit synagoga deo libare perenni.\"\nhis dictis manifesta fides placidique tribuni\nlaudibus ornatos meritis liquere laetantes.\ninterea longo uates iam senior aeuo\naccitum populum. monitis fidelibus inplet:\n\"Cernitis ut, ciues, me iam longa-eua senectus\ningrauet et motu tardentur membra supremo:\net nunc uel moneo, uel, si non displicet, oro,\nut uestra sit uita deus, lex, semper in ore,\net quae praestiterit nobis cunctisque parentum\npatribus, euoluat memori sententia fatu.\nnamque feras gentes, quarum nunc regna tenetis,\nnon gladius domuit noster, non perculit arcus.\nsed dominus, qui signa pius agmenque praeiuit,\npraegrediens nosmet, quotiens fit comminus hostis;\nqui populos tantos gelida formidine missa\nsubdidit ac reges uoluit succumbere nobis;\nquique parans uacuos nostris cultoribus agros\npost bellum atque arma feras prorumpere iussit.\nut reliquam partem conductis morsibus essent.\nergo agite et pontum siccatum discite uobis\ninsuetoque modo fluuium sistente meatu\nconcretum, tenuis si nondum desuper unda\nstringitur in glaciem calidum durata per aestum:\nut deus inmensi per saecla ingentia facti\naccipiat meritas laudes. dum consona plausu\nlingua canit nil esse deum sublimius uno.\npergite, quo ducit docilis sententia legis:\nne uariis actus sub flexibus ambitus erret.\nidola nulla uirum deuicta ex gente supersint.\nsit dominus uobis deus arduus et deus ingens.\nquod si cassa placent et mortua numina cordi.","prev":{"citation":"Heptateuchos ies.465-508","label":"Lines ies.465-ies.508","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.465"},"next":{"citation":"Heptateuchos ies.551-585","label":"Lines ies.551-ies.585","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/heptateuchos/ies.551"},"credit":{"text":"Cyprianus Gallus, Heptateuchos, ed. Rudolf Peiper. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0104c/stoa001/stoa0104c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}