{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iudicum 48-92","citation":"Cyprianus Gallus, Iudicum 48-92","ref":"48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum/48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum/48.md","author":{"name":"Cyprianus Gallus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus"},"work":{"title":"Iudicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"Ipse deo fidens dominoque adiunctus aeterno\nSuccessus bello faciles capiebat in omni.\nPossedit montem, curuam quia subdere uallem\nNon ualuit, forti fuerat quae uota Chalebo.\nHis actis Iosepa cohors cum uindice Iuda\nBethelam properant pugnaci excidere ferro.\nLuza prius fuerat, mutauit tempore nomen.\nHic cum terrifico uallassent moenia coetu,\nEgressum casu quendam capiuntque rogantque,\nVt doceat urbis aditus, quibus agmine denso\nIntrantes ualeant ferratas frangere portas.\nMerces prima fuit iuueni deposcere uitam,\nQuam meruit patrium gaudens conuellere uallum\nProditor, occulto penetrans sua moenia furto:\nDum redimit sese, cognatam uendidit urbem,\nAc post interitum sociorum ad iugera Cetae\nAuolat et patriae de nomine construit aulam.\nAt parte ex alia Manasses praedia Bethsae\nNon tenuit, Scythicis fuerant quae capta colonis,\nNec Tanacam natasque suas, nec culmina Dorae,\nNec Balaam nec quae sunt iuncta <his> arua Madogi;\nHis quoniam suerat Chananus sidere terris.\nQui solus cunctis Iudaea uindice captis\nEmeruit medius patrias non perdere sedes,\nCommoda perpetui solitus praestare tributi.\nIs tantum, quem Midsa fouet, quem cultio Bethsae.\nInmunis nullum uectigal praestitit hosti.\nNec minus intrepidus, dum bellum temnit Amorras,\nExturbat subolem Danis ferroque cohercet.\nTurgenti quoniam molitus degere colle\nNon dederat faciles ad subdita plana recursus;\nIncoluit montem, quo plurima turba ferarum\nPullulat et uario proterret murmure saltus.\nExim fusa manus redeuntem concipit iram\nVulneribusque accensa suis pugnacior exit.\nAc modo uictorem sublato nudat honore\nInpositumque iubet uectigal pendere Amorreum\nMagnaque terrarum multatum parte cohercet.\nNam qua plana iacet grauidae telluris Ydomea,\nScrupea quaque tument pendentis saxa Crabinae,\nOmnia uictor habet, subiectum seruitus urget.\nHaec inter dominus contractas concutit iras\nEt iubet aetheriis famulum descendere regnis.\nQui memor aeterna domini depromeret orsa.\nEmicat ille uolans, Clauthmona ex Galgala uisens.","prev":{"citation":"Iudicum 1-47","label":"Lines 1-47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum/1"},"next":{"citation":"Iudicum 93-139","label":"Lines 93-139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum/93"},"credit":{"text":"Cyprianus Gallus, Iudicum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CYPR_GAL%7Ciudi%7C001","quality":"proofread"}}