{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iudicum 547-592","citation":"Cyprianus Gallus, Iudicum 547-592","ref":"547","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum/547","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum/547","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum/547.md","author":{"name":"Cyprianus Gallus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus"},"work":{"title":"Iudicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum","urn":null},"verse":true,"words":293,"text":"Ecce leo quasi Maxillae per auia regnat:\nRugitu horrisono stimulans se uerbere caudae\nExcutiensque toros, patulo uenit obuius ore.\nHunc ille exceptum. neque enim labor, inpete dextra\nDisicit et lacero diuisum dissipat artu.\nDotatus tacitae uirtutis munere factum\nOcculit atque animo contentus teste laetatur.\nPost aliquot redit ipse dies praedamque requirit:\nHic uero, horrendum ac dictu mirabile monstrum,\nMella uidet mediis in faucibus esse leonis\nFlauenti permixta fauo, quae protinus aufert\nEt gustu temptata suo fidentior offert\nFratribus egregiis iuuenis. iamque esse timori\nCoeperat eximio uirtutis nomine multis.\nTer denis igitur pariter comitantibus exit\nPraestanti uirtute uiris; tunc quaestio cunctis\nPonitur et plectens ignaros multa iocatur,\nVt uestes niueo confestim stamine textas\nExhibeant, si uera queant non promere fatu,\nIncipiens uaria conuoluit uerba figura:\n\"Ex mandente uiri communis prodiit esca\nDulcius atque fauo ualidi de corpore fluxit.\"\nId cum ueridico nullus depromeret ore\nEt septem post poena dies remearet amicis,\nConfusi struxere dolos sociumque perosi\nAd ciuem uenere suam, quam diximus ante\nConubio placuisse uiro, rogitantque minaces.\nSamsone ut luso secretum nuntiet: ac ni\nId faciat. flammas testantur uindices esse.\nTerrita femineo permulcet pectora fletu\nDura uiri; nam clausa tegit, memoransque, parenti\nEt matri non dicta suae cur garrula poscat?\nSed quid femineus non tendat cogere fletus?\nVincitur ac tacitae mentis secreta renudat,\nEt docet illa uiros, septena in luce diei\nOcciduus dubio pallebat lumine mundus:\nRespondent socii: \"Quid melle dulcius, aut quid\nFortius esse potest crines uibrante leone?\"\nConiugis esse dolos confestim noscitat heros\nEt simul: \"O iuuenes, non haec sententia uestra est:\nNam nisi me blando lactasset femina suasu,\nCognita non fuerat permixtis quaestio causis.\"\nSpiritus inde dei iuuenem dimittit in hostes;\nTer denos detruncat ouans et cuncta ruentum\nVictor habet uestesque suis, quas dixerat, offert\nPaulatimque uiro uirtutum semina crescunt;","prev":{"citation":"Iudicum 505-546","label":"Lines 505-546","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum/505","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum/505"},"next":{"citation":"Iudicum 593-633","label":"Lines 593-633","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum/593","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/iudicum/593"},"credit":{"text":"Cyprianus Gallus, Iudicum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CYPR_GAL%7Ciudi%7C001","quality":"proofread"}}