{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Leviticus 134-177","citation":"Cyprianus Gallus, Leviticus 134-177","ref":"134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/134.md","author":{"name":"Cyprianus Gallus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus"},"work":{"title":"Leviticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"Masculus obsceno ne sit permixtus amore,\nNeu sexum deturpa tuum, nec quadrupes ulla\nNouerit informes coitus nuptaeue uiriue:\nCrimina quae propter dominum laesere potentem\nGentes multimodae, terraque his omnibus iras\nExhibet et sordes, quibus est infecta, refutat.\nAt cum triticeas tondet iam messor aristas,\nVel cum flauentes resecat uindemitor uuas,\nNemo legat totum, ut pars linquatur egenti,\nQuae suprema fuit. mendum ne dixerit ullus,\nNeu furtis seruire uelit nec perdere fratrem\nNec super iniustum iurandi inponere iura,\nLaedere ne libeat quemquam uel rapta tenere.\nNeue operi pretium demat mercede locati\nVel una sub nocte uiri; neu dicere surdo\nSurde uelis damnumue exprobres corporis ulli.\nIudicis arbitrium ne sit propensius umquam\nIn laeuum dextrumue latus, quia pauperis una\nEximiique uiri debet persona uideri\nIllis, qui posita rectum discernere lance\nMente queunt docili. mox turgida pectora frena,\nInuisus ne forte fias. dum despicis omnes,\nOderis aut fratrem, tacita si cogeris ira,\nSed castiga magis coramque euolue locato,\nVt uitet commissa prius mentemque reformet.\nEt cum iura tibi fuerint commissa nocendi,\nMotus pone libens iramque emitiga totam,\nPectore quae tacito dudum contracta uigebat;\nNe dominus sis ipse tui uindexque doloris.\nVtque tuis cupies iucunda et commoda rebus,\nSic fratri deposce tuo, ne dissona mens sit,\nHoc seruate uiri sanctoque insistite iuri.\nSint iumenta tuis subnixa et subdita plaustris\nCorpore consimili, nec taurum iunge caballo\nFrena regens; uirides inter nec spargito uites\nFarra serens; uestisque tibi nec discolor ulla\nDiuerso sit texta modo filoue biformi.\nDiligit ancillam si quis mercede seorsa,\nNondum iure dato, quod seruis missio praestat\nEt data libertas, mortali crimine caret,\n[Puella] si non iuncta uiro sensum coniunxerit unum,\nSi facilis nullo coitus luctamine praestat.\nLenitur per uota deus, si de grege molli\nVotiuus aries domini mactetur ad aram.","prev":{"citation":"Leviticus 88-133","label":"Lines 88-133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/88"},"next":{"citation":"Leviticus 178-220","label":"Lines 178-220","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/178"},"credit":{"text":"Cyprianus Gallus, Leviticus. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CYPR_GAL%7Cleui%7C001","quality":"proofread"}}