{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Leviticus 178-220","citation":"Cyprianus Gallus, Leviticus 178-220","ref":"178","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/178","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/178.md","author":{"name":"Cyprianus Gallus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus"},"work":{"title":"Leviticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus","urn":null},"verse":true,"words":283,"text":"Insita siluestri quotiens sunt germina trunco,\nCarpite post ternos nequaquam poma decembres,\nSed summo sacrate deo; quia quintus edendi\nIura dabit uobis licitis cum uictibus annus.\nAuguriis seruire nega atque auspicis orsa\nPro ueris audire fuge; rectumque capillum\nCrispanti rutilare coma, uel carpere barbam,\nAut ferro signare cutem, uel stigmata membris\nIndere corporeis haut umquam mitia membris.\nFilia blandiloquis ne sit te mancipe moechis\nAut turpi transcripta toro; cantuque medentes\nEuitate uiros; dignaque accersite noxa.\nSi iuuenis uetulo non adsurrexerit, et si\nBarbato cuicumque puer, quia grandior aeuo\nPostulat officium, paternis quod datur annis.\nSit modio mensura tuo non debilis umquam:\nNec trutinam serues, cui sit semuncia fraudis.\nIustus iusta deus quocumque exquirit in actu.\nEt qui uentriloquos poscunt responsa, refuta,\nDefunctum propter nullus deponere barbam\nAut nudare caput studeat frontemue serenam\nPolluat aut quidquam, quo sit deformior, optet.\nFemina, noctiuagus si quam possedit adulter,\nConiugio est indigna uiri, quem postea sumat.\nEt quae de sensu, quo sunt diuortia, missa est,\nNesciat alterius thalamos; purusque sacerdos\nOmnibus in rebus nitidum praestabit oliuum.\nQuo perfusa prius sacrati uerticis arx est.\nHuic coniunx de gente sua conpertaque soli\nHaereat et uiduam uitet luxuue nocentem.\nNe maculosa fiat uetita de matre propago,\nEt si quis uitium quodcumque in corpore gestat,\n<Ille> haud dignus erit, qui <munia> sancta capessat.\nCorpora pura placent, maculis haut inlita foedis,\nFemineus quae luxus habet, cum uota sacrantur,\nQuae captu pro quisque suo deuouit ad altar.\nQuin et uela simul nequaquam iungere fas est;\nNam maculis sordent, purus est rector in altis.\nFilia sanctifici fuerit si tradita uatis\nExterni sub iura uiri, libamina prima\nNequaquam contingat edens: si coniuge functo\nAedibus in patriis coepit consistere, sumat\nQuem genitor, secura cibum panemque uicissim.","prev":{"citation":"Leviticus 134-177","label":"Lines 134-177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/134"},"next":{"citation":"Leviticus 221-263","label":"Lines 221-263","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/221"},"credit":{"text":"Cyprianus Gallus, Leviticus. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CYPR_GAL%7Cleui%7C001","quality":"proofread"}}