{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Leviticus 45-87","citation":"Cyprianus Gallus, Leviticus 45-87","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/45.md","author":{"name":"Cyprianus Gallus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus"},"work":{"title":"Leviticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Quodsi concepta laxarit membra puellae,\nObseruans geminum tempus nil fraudis habebit.\nQuo deinde expleto confestim dona uouebit\nTurtures aut geminos, similes aut terga columbas,\nAut grege de molli candentis uelleris agnum,\nVt saniem precibus ualeat cohibere sacerdos.\nMorborum quoque effigies et signa docentur,\nDumtaxat quos lepra creat, quae corpore toto\nLutea pallenti perfundit uiscera tabo\nAlbentemque cutem maculis feralibus implet,\nVt, quia per domini nonnumquam exaestuat iram,\nHoc medicante fugam capiat corpusque relinquat\nOrantis pro noxa uiri munusque ferentis.\nPaupertas quod praestat, ouans quae uincere dites\nSaepe solet; dominus uotum quia simplicis haurit.\nNec grandis inpensa tamen praestanda medendi:\nNam pullos offerre duos agnosque gemellos.\nVt uitulo coniungat ouem, ius praecipit omne,\nPolline cum tenui, quam sparsit riuus oliui.\nHaec diues offerre potest: sed munera paruum\nParua manent; namque aut uitulum mactabit ad aram,\nQui uiget explicito bis senis mensibus anno,\nEt quiddam de farre pio, quod miscet oliuo,\nTurtures aut geminos, similes aut forte columbas.\nQuin etiam somnos hominum quia saepe uoluptas\nPer noctem deludit iners, si forte ueretro\nSemina destillant, fit corpus turpe iacentum\nInmundumque manet, donec iam uesper ab aethra\nConspicuus laeto praecedat lumine noctem:\nNec solum foedo deturpant corpora naeuo,\nSed quidquid contingit agens, quem somnia fuscant:\nId propter fluuio fas est perfundere membra,\nPuritas ut redeat propere cessante reatu.\nTestea quin etiam ius est perfringere uasa\nContactu maculata uiri, at facta metallo\nDiluere ac uitreo sordes deducere riuo.\nHac etiam liciti coitus sub lege piantur.\nIlicet exutis membrorum labe molesta\nAntistes praestabit opem, cum sole reuerso\nSeptima puniceis aurora eluxerit astris,\nTurture si gemino ueniat subnixus ad aram\nPeccati uotique reus paribusque columbis.\nFemina, decurso quae fit iam menstrua mense.","prev":{"citation":"Leviticus 1-44","label":"Lines 1-44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/1"},"next":{"citation":"Leviticus 88-133","label":"Lines 88-133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/leviticus/88"},"credit":{"text":"Cyprianus Gallus, Leviticus. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CYPR_GAL%7Cleui%7C001","quality":"proofread"}}