{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber geneseos 1223-1268","citation":"Cyprianus Gallus, Liber geneseos 1223-1268","ref":"1223","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos/1223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos/1223","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos/1223.md","author":{"name":"Cyprianus Gallus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus"},"work":{"title":"Liber geneseos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"Inde calix regis, quo mitia pocula libat,\nSpumabat tenero, quod pressit dextera. musto.\nQuem dominus prompta susceptum palma tenebat.\"\nOmnia tum iuuenis signanter clausa reuelat\nTris fundos tris esse dies, quibus ille secutis\nAmissum rursus relegat repetatque fauorem,\nMixturus placido, quae uidit, pocula regi.\n\"Hoc tantum meritis pro talibus effice,\" dicit,\n\"Vt, cum sumpta tibi fuerit fiducia fandi,\nDimoueas nostram nullo de crimine poenam.\nHebraea gens dicta mihi. nam uenditus exul\nCrimine fraterno seruitum nobilis iui.\"\nPost haec uisa sibi pistorum maximus infit:\n\"Vertice trina meo uisus gestare canistra\nRegificis dapibus lautoque inpleta paratu,\nVnguibus innumerae uolucres quae rapta ferebant.\"\nHis dictis sat uera quidem, sed dura loquendo\nMactandum duro testatur mox fore ferro\nAuulsumque caput figendum in stipite celso,\nQuod uolucres toruo discerpant protinus ore.\nConplentur cuncta, iuuenis quae dixerat, et mox\nRedditus ille loco, caesus hic corpore trunco est.\nInterea geminos iam tempora lapsa per annos\nRursus ad eoos torquebant sidera cursus.\nSomnia cum ductor uidit Niloticus ista:\nNamque uidebatur, fluuium dum spectat amoenum,\nCorporibus nitidis septem spectare iuuencas,\nTondentes uiridis pubentia gramina ripis;\nHis alias turpes macie subiungere gressus\nDumque suis pigrae (mirum!) uix ossibus haerent,\nEximias patulo sorbebant ore iuuencas.\nSomnia iunguntur paribus non dissona causis;\nEcce uidet spicas fecundo e germine septem,\nAtque alias tenues et farris semine cassas\n(Horrendum dictu!) grauidas ceu mandere fruges.\nId uisum maestus nequaquam mente cohercet\nSed trepidus cunctos, qui callent, adfore iussit\nDisquirens, clausis quae sit sententia rebus.\nAtque ubi consultus tacuit Memphiticus augur,\nCarcere qui dudum laxatus uina praebebat,\nEloquitur iuuenis sese pandente Iosepo\nAmisso rediisse loco sociumque necatum.\nMittuntur propere, uatem qui crimine toto\nExutum turpi celeres de fornice tollant\nInformesque genas et crines carcere pastos\nTondentes prisca facerent reuirescere forma.","prev":{"citation":"Liber geneseos 1177-1222","label":"Lines 1177-1222","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos/1177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos/1177"},"next":{"citation":"Liber geneseos 1269-1315","label":"Lines 1269-1315","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos/1269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos/1269"},"credit":{"text":"Cyprianus Gallus, Liber geneseos. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CYPR_GAL%7Cgene%7C001","quality":"proofread"}}