{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber geneseos 1269-1315","citation":"Cyprianus Gallus, Liber geneseos 1269-1315","ref":"1269","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos/1269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos/1269","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos/1269.md","author":{"name":"Cyprianus Gallus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus"},"work":{"title":"Liber geneseos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos","urn":null},"verse":true,"words":295,"text":"Ergo probus dictis consultus talia reddit\nAtque docet uaccas annorum nuntias esse,\nAtque leues spicas septenos disserit orbes.\nNamque ita digestis uentura insignia formis,\nVt septem fecunda satis sit terra per annos,\nAtque famem diram parili cum tempore signat,\nQuis penitus tellus sitientibus arida uenis\nPallida puluereo consumat gramina sulco.\nNam quae duplicibus iunguntur somnia uisis,\nCerta deus iuncto mandat constare tonante.\n\"Quin potius dum tempus adest, dum curam edendi est,\nElige de cunctis procerem, qui praescius horum\nIudicibus positis totam sublimis Aegyptum\nTemperet et quintas quacumque ex messe reposcat,\nVt quae prima datur fecundis copia terris,\nSustineat steriles consumptis frugibus annos.\"\nAccipitur plausu procerum sententia uatis.\nIpse etiam tandem sedato pectore rector\nVera renarrantem celso sublimat honore\nPraefectumque iubet totas se ferre per urbes.\nInde anulo digitum uatis fulgente coronat,\nByssina mox croceo circumdat pallia peplo,\nFlexilis induitur per collum circulus auri\nAtque nouus rector curru sublimior extat\nClamosusque praeco terrorem iudicis auget.\nQuin etiam legitur coniunx, cui nomen Asennes,\nQuam genuit claro Petaphras <de> stemmate uates,\nEx qua confestim genitor fit pignore bino.\nDicitur anterior Manasses, iunior Ephrem.\nExigit <hinc> uates suggestu nobilis alto,\nQuidquid uix potuit ieiunum adsumere tempus,\nHorrea plena tenens, ut cum res posceret uti,\nProferret cunctis poscentibus abdita farra.\nPost ubi dira fames totum diffusa per orbem\nCogebat trepidos, poterat quod mandier, esse,\nConclamat populus regemque efflagitat escas.\nIlle iubet procerem maestis dare farra Iosepum\nParentem monitis: cunctos qui expleuit ouantes.\nInterea Iacobus, fleto iam funere nati,\nBis quinos iuuenes numeroso e germine mittit,\nQui longinqua <sibi> pretio frumenta pararent:\nAc minimum cunctis Beniaminum non sinit ire,\nInualidus durum nequeat ne ferre laborem.\nAtque ubi iam Phariae peruentum ad moenia terrae est,\nSubmissi petiere solum fratremque salutant,\nMirantes celsa sublimem sede sedentem,\nNec tamen agnoscunt longo post tempore uisum.","prev":{"citation":"Liber geneseos 1223-1268","label":"Lines 1223-1268","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos/1223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos/1223"},"next":{"citation":"Liber geneseos 1316-1363","label":"Lines 1316-1363","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos/1316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/liber-geneseos/1316"},"credit":{"text":"Cyprianus Gallus, Liber geneseos. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CYPR_GAL%7Cgene%7C001","quality":"proofread"}}