{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numeri 414-457","citation":"Cyprianus Gallus, Numeri 414-457","ref":"414","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/numeri/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/numeri/414","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/numeri/414.md","author":{"name":"Cyprianus Gallus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus"},"work":{"title":"Numeri","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/numeri","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"Qui foret optatus dominique ad praemia lectus:\nNec tamen eualuit metuenda inflectere dicta,\nQuae firma sub lege uolant; nam uisere nulli\nArua fuit licitum soli concessa fidei;\nNamque quaterdenis populus bellator in annis\nOccidit et natis sublimia regna reliquit.\nHaec inter stolidis armata et incita curis,\nConsurgit legio summoque in uertice collis\nSigna locat praecepsque obliquum fertur in hostem,\nEt quia pugnaces dominus non terruit alas,\nVincitur et fuso conuertit milite terga.\nPraescius id uates castrorum in sede remansit,\nSacratam cohibens uallis tutantibus arcam.\nInterea ex populo quidam sub lumine festo\nDum sarmenta legit, legis contemptor aeternae,\nCorripitur sanctaque dei per iussa necatur\nMissilibus saxis, uetitum ne serperet ausum.\nQuin etiam quo saepe uiros mens cauta moneret\nAeternos domini ad monitus conuertere mentes\nFimbria conserto cunctis hyacinthina nodo\nNectitur et noto distinguit limite uestes.\nExim causa mali uetito consurgit ab actu:\nNamque Coras Leuita tribu pariterque Dathamus\nAtque Abirus, licitum cunctis offerre tonanti\nIncensum cum ture pio dementibus ausis\nCredentes, tumida uates petiere querella.\nNec longum dilata nece; nam cardine rupto\nTerra patens cunctos inferna ad tartara misit.\nCum quibus extincti pariter sua funera cernunt\nBis centum, qui sacra deo non iussa ferebant,\nQuinquies et deni cunctorum congrege turba,\nEt pecora et quidquid fuerat sub iure nocentum;\nAc uelut in totos pariter nex una ueniret,\nDispersi trepidare metu ignemque supernum\nNequiquam fugere ac sese abscondere temptant.\nQuin etiam reuoluta die feruere tumultu\nNon ueriti magna confestim clade premuntur.\nAtque eadem sub morte ruunt bis milia septem\nSexcentique uiri; et ni discrimina uates\nTanta uidens dominum blanda inter uota rogasset.\nGrandior infandum punisset poena reatum.\nVerum ubi post trepidos redierunt otia motus,\nAuratas pateras, iuuenes quibus ante sinistri\nObtulerant insueta deo libamina caeli.","prev":{"citation":"Numeri 366-413","label":"Lines 366-413","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/numeri/366","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/numeri/366"},"next":{"citation":"Numeri 458-502","label":"Lines 458-502","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cyprianus-gallus/numeri/458","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cyprianus-gallus/numeri/458"},"credit":{"text":"Cyprianus Gallus, Numeri. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CYPR_GAL%7Cnume%7C001","quality":"proofread"}}