{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morte Christi 10.408-448","citation":"Damjan Beneša, De morte Christi 10.408-448","ref":"10.408","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/10.408","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/10.408","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/10.408.md","author":{"name":"Damjan Beneša","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa"},"work":{"title":"De morte Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Hic cernunt grandes numerosoque agmine pisces,\nTantę illesa tamen stipanti retia turbę.\n\"Eia\", inquit, \"modo pransuri discumbite mecum!\"\nHic sumit panem et sumptum partitur in omnes,\nTunc piscem pariter: comedunt obsonia lęti.\nQuis foret ast hospes tunc ausus nemo rogare,\nConstabat cunctis Dominum quia scilicet esse.\nVtque epulis finis, uerbis efflagitat inde,\nPrę cunctis aliis si sese Petrus amaret.\nIlle ait: \"Haud latuit, quod sane et diligo nosti.\"\n\"En pecoris tibi cura datur, mihi paueris agnos\",\nInquit; dehinc iterum si se, repetebat, amaret.\nIlle iterum, quod iam, nimirum norat, amaret.\n\"Pasce meos agnos\", inquit; tum deinde petebat\nRursus idem sese si uere Petrus amaret.\nCommouit, toties quod se pulsaret, et infit:\n\"Mortalis quidnam mentem cęlauerit altam?\nNostra tibi nam cuncta patent: quia diligo, nosti.\"\n\"En tibi curam ouium iccirco committimus\", inquit.\n\"Quin et adhuc fueras dum tu quoque iunior, ipse\nCingebas temet pergens quocunque liberet.\nAt contra senior non iam cingere perinde\nVt uelles, ductus quo non speraueris unquam.\"\nOlli sic obitum pręnuntiat ore futurum,\nSurgentes fidei quo iam clarauerit annos.\nHic soluens cętum surrexit, pręcipit inde\nPone sequi Petro, qui mox comitatur euntem.\nVtque uidet iuxta gradientem passibus aequis,\n\"Ast\", ait, \"hic quidnam?\" \"Si sic decerno manere,\nAnne tua refert?\" inquit; \"Te iussa perurgent\nPone sequi, sunto prorsus nil cętera curę.\"\nInde abiere, uiros mox tollit lucida nubes.\nFatis ante quidem mundi primordia Christum,\nLustramenque humani animi pignusque salutis,\nEsse sacerdotem, et posita libamen in ara,\nEx quo promicuit terris Ecclesia mater,\nAtque aeui seriem diua sub luce tuentur.\nLumen adhuc largum, simul et pręsentia Christi\nProuehit hos; cernunt quam cesserit ampla potestas\nEcce sibi, claudant potius, reserentue reclusa,\nCommissos claues examenque utile culpę;","prev":{"citation":"De morte Christi 10.362-407","label":"De morte Christi liber decimus Damiani Benessę, lines 10.362-10.407","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/10.362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/10.362"},"next":{"citation":"De morte Christi 10.449-492","label":"De morte Christi liber decimus Damiani Benessę, lines 10.449-10.492","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/10.449","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/10.449"},"credit":{"text":"Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 3.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml","quality":"ocr"}}