{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morte Christi 3.459-501","citation":"Damjan Beneša, De morte Christi 3.459-501","ref":"3.459","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.459","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.459","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.459.md","author":{"name":"Damjan Beneša","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa"},"work":{"title":"De morte Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"Atque ita proposuit talem se soluere noxam\nFactus sponte reus, totasque absumere fraudes,\nIn se aliena luens conceptaque debita pridem.\nQuodque fuit uotum sobolis, ratione subinde est\nExactum, fierique hominem lex certa petebat:\nDeleri nam posse scelus sic iure uetustum,\nSi subeat, cuius quęsiuerat aemulus olim\nElectum genus infesta subuertere fraude,\nFactus homo passus sęui nihil artibus hostis\nIn quo constaret tantarum ars condita rerum.\nAtque ea Patris ego sum proles prodita, qualem\nNunc uobis refero, cunctis incognita terris.\nNeue time tanto promisso credere, cuius\nFacta fidem dictis pręstarunt; scilicet olim\nMens quodcunque capit, sensus non certus in illo est,\nConstans ni doceat demum experientia rerum.\nPrincipium petite haud falsa de mente salutis,\nQuę capit esse aliud, humana ut uerba loquuntur,\nFortuitum, cuius ratio quęcunque fuisset\nSignans, quid rerum pote sit, iam limite certo.\nAttamen haud esse est illud iccirco necesse.\nNamque duo hęc remanent penitus distincta uicissim,\nEsse et quod ratio talis dilucidet ultro,\nQuę contingenter dicto exit prompta creantis,\nAtque etiam causam, quod substet, rettulit illo,\nFactaque cuncta simul tali radice tenentur,\nQuamuis iam uariis agitentur casibus usque.\nEsse suum ratio fuerit cui, nempe moueri\nHaud poterit, duratque statu inuariabile prorsus.\nHic Deus est ratio mundi, lux certa potensque,\nMolem corpoream, Chaos ipsum atque abdita mentis\nCircum intusque agitans, quę iussu protulit oris.\nPutri hic materię fugiens a sorde recedit\nSemotus sensu, solo compręhensus ab haustu\nMentis, quę minimum delirat tramite recto.\nAtque ita nullus eo sensus accersitur usus,\nQui cognoscendis adhibetur rite creatis,\nIpsa rei ratio quoties compręhensa fuisset.\nMens quęcunque ideo merito mulctatur aberrans,\nIam culpę ueniam cum sensus impetret error,\nOfficio recte utenti nisi talis utrinque\nAlternis adiuta fides assensibus esset,\nArbitrio tali quando parere necesse est.","prev":{"citation":"De morte Christi 3.416-458","label":"Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.416-3.458","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.416"},"next":{"citation":"De morte Christi 3.502-547","label":"Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.502-3.547","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.502","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.502"},"credit":{"text":"Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 3.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml","quality":"ocr"}}