{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morte Christi 3.677-719","citation":"Damjan Beneša, De morte Christi 3.677-719","ref":"3.677","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.677","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.677","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.677.md","author":{"name":"Damjan Beneša","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa"},"work":{"title":"De morte Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi","urn":null},"verse":true,"words":292,"text":"Huc aciem rursus reuoca mihi mentis ad ipsum\nArtificem: scrutare modum, quo talia Christus\nConstituit, non insolitum est usuque remotum.\nPlurima sic mandare notis consueuimus ipsi,\nAtque ea, fictores quorum sumus, omnia parent.\nNunc uoces speculare, quibus mens addita sese\nExplicat, et proprios iam sensus egerit extra,\nFingunturque tamen quęcunque uocauerit ultro,\nSignaque nil motę pactis diuersa notarunt.\nAtque Dei digitis est multo mollior omnis\nPręscripto natura suo contenta uigensque.\nProtinus hinc constant, quod sunt iam singula, nempe\nEt tenuere suas, ut gignant congrua, uires.\nHęc tamen Omnipotens duci ut uult, omnia parent.\nHic mirare, modo redeat substantia quali\nArdentis uini Christi iam sanguis, et ipsum\nAlma Ceres corpus. Naturę protinus omnis\nRes ex materia et propria stat condita forma,\nTertia res, pręter sua namque exordia, iure\nQuę proprio nobis substantia nomine fertur.\nMutari hanc legimus geminę constante figura\nNaturę; figmenta struunt sic mira poetę.\nQuin et certa fides lustrataque deuia regi,\nQuęsitosque ferę iam montes; quippe manebat\nMateries eademque erranti et spiritus idem,\nSed non uera hominis facies, non tertia iam .\nAtque utcunque quidem constabunt talia, certe\nConcipitur quod mente, Dei uim haud effugit illud\nCui fines mens nostra quidem non repperit usquam.\nErgo hic materia quę constant scilicet ipsa\nEt forma, munus cereale et Massicus humor,\nNon remanet panis, non Massicus amplius humor,\nSed corpus Christique cruor, uice subdita rerum\nDictarum, subeunt quę formam protinus ipsam\nMateriamque simul; res certę et talis adeptę\nIura operis porro arcano sibi mystica ritu.\nMateries, neu crede tamen, quod corporis haurit\nPanis materiam, faciat uel forma quod ipsum\nEsse Dei corpus, naturam protinus illud\nNon habet hanc, specie sed tantum delitet ista.\nSed non materiam species hęc constitit extra,\nConueniens at utrumque simul non perficit illud,\nQuod semel est iussum transire in mystica iura.","prev":{"citation":"De morte Christi 3.632-676","label":"Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.632-3.676","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.632","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.632"},"next":{"citation":"De morte Christi 3.720-761","label":"Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.720-3.761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.720","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.720"},"credit":{"text":"Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 3.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml","quality":"ocr"}}