{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De morte Christi 3.804-847","citation":"Damjan Beneša, De morte Christi 3.804-847","ref":"3.804","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.804","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.804","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.804.md","author":{"name":"Damjan Beneša","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa"},"work":{"title":"De morte Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi","urn":null},"verse":true,"words":294,"text":"Pertinet, illa mouet quod quęstio, rursus eodem\nLonge aliud totum, partes ac illius una\nSumptas; hic demum sic partes esse fatemur\nCedere sed totum iam panem scilicet ipsum,\nEt Christi carnem, uinoque subire cruorem.\nAtque his ut substent ratio non ulla resistit,\nQuin totum ut nexu complexis effluat inde,\nHoc agitur uerbo iunctis operante latenter,\nCui debent, quicquid uel sunt, sane omnia, quantum\nSiue ualent, illi et referunt iccirco receptum.\nNil ergo absurdum, si talibus eximat ultro\nQuicquid communi pręscripto pullulat ortum,\nVel si commutet sibi scilicet insita uitę\nProcurans hominum et nobis se carne reponens.\nAtque ideo solam panis substantia sola\nRettulit hic carnem, sed restant cętera pane\nSubtracto, contra comitantur at omnia carnem.\nNon tamen hic extant propria ratione, locoque\nHaud resident, condunt in quo se corpora mole\nExtenta, panis penitus quę tota remansit.\nQuicquid at hic sacro certum est existere ritu,\nQualem pontificum iussu libantis in ara\nConceptis precibus peragit consensus ab alto.\nAtque ita cuncta modo accitę sunt carnis, et ipsam\nCollocat hic, panem quod scilicet ante locabat.\nSed natura locum, substantia quatenus, illi\nNon debet, simili ni mole extenta fuisset,\nQualis materię demanat origine prima\nNon circumscriptę ex sese iam limite certo.\nTerminus huic passim circum nam ponitur, illam\nPostquam forma subit, mensuram et uindicat inde.\nIccirco, quamuis existerit 16 antea multo,\nConstituunt tamen hic carnem quęcunque locabant\nIpsum olim panem: sic uerum denique Christi\nCorpus crede, Dei, cui res nulla ardua factu,\nHoc opus, et cuius sunt demum facta potenti\nCuncta manu, cuius nil summis uiribus obstat.\nVt ualeant ueteris reparari damna ruinę\nDebuit usque adeo et demum fuit utile nobis\nDiuinam humano uestiri corpore prolem.\nVnde fuit medicina quidem mortalibus olim\nExpectanda malis, quę, quicquid debile, totum\nRestauret, possintque resumpto robore niti\nImbeciles patris antiqui de crimine facti.","prev":{"citation":"De morte Christi 3.762-803","label":"Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.762-3.803","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.762","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.762"},"next":{"citation":"De morte Christi 3.848-890","label":"Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.848-3.890","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.848","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.848"},"credit":{"text":"Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 3.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml","quality":"ocr"}}