{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermonum liber 10.89-130","citation":"Damjan Beneša, Sermonum liber 10.89-130","ref":"10.89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/10.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/10.89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/10.89.md","author":{"name":"Damjan Beneša","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa"},"work":{"title":"Sermonum liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber","urn":null},"verse":true,"words":291,"text":"Nunc igitur nobis sita sunt exordia in ipsis\nSensibus, augescit noster quoque spiritus inde.\nQuęque homines ideo sacris preciosa reposcit\nIpse Deus, mandans sibi soli optata dicari,\nVt secum coeant tandem, cui uota relegant,\nInde pecus sacris ardebat in ignibus olim.\nNon temere at nobis bona delinquentibus ultro\nIntereunt, etenim nobiscum protinus actum\nSic a principio est facinus damnante scelestum\nQuodque Deo, ut demum obruerit genus imbribus omne,\nTurpia cui dictu tum cuncta obscęna placebant,\nVt sibi uix posthac hominem hinc excęperit unum,\nEx quo stirpem aliam uenientibus aederet annis.\nQuin soboles non illa diu tibi perstitit insons,\nDiuersi sed erat generis longe altera culpa,\nEt tollunt animos captantes nomen inane.\nBella hinc orta statim regnandi et sęua cupido,\nCum uitiis nonnulla tamen sic denique uirtus\nCreuit et humanas suscepta exercuit artes,\nDexteritate tenet qua sese publicus usus,\nNon simplex nostri prouectus substitit unde\nIngenii, et qui mirari sublimia mouit.\nErgo huc sustinuit peccantes prouidus autor,\nVis nostra eliciat toto pro robore quo se.\nAst idem legisse tamen non defuit unquam,\nTandem erectus humo aspectum qui tollat ad astra,\nCaldęusue fuit quidam, cui puriter hęsit.\nHuic demum fidei post capta pericula rarę\nPlurima pollicitus tandem prius abdita pandit,\nQuis Deus et uitę quodnam sibi degitur aeuum,\nVt sterilis non illa manet uis ultima rerum,\nNoticiaque sui quod uerbum promicat inde,\nVera aeque ac integra Patris substantia magni.\nMutuus his itidem uelut illico manat amorque:\nRes quę materia longe iam distat ab omni,\nTum simplex actus totus sibi redditus una,\nA quo statque omnis semota potentia prorsus,\nOs agilis pariter qui fert ab origine ternum.\nQuod stirpi demis, uirtuti demitur illud,\nAt uirtus suprema quidem, nec enim altera consors\nEst omnino sibi, uirtus sic permanet una,\nEtsi diuerso uultus stant protinus ore.","prev":{"citation":"Sermonum liber 10.46-88","label":"Sermo decimus, lines 10.46-10.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/10.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/10.46"},"next":{"citation":"Sermonum liber 10.131-173","label":"Sermo decimus, lines 10.131-10.173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/10.131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/10.131"},"credit":{"text":"Damjan Beneša, Sermonum liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 3.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d_sat_croala8033200.croala-lat1.xml","quality":"ocr"}}