{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermonum liber 2.44-88","citation":"Damjan Beneša, Sermonum liber 2.44-88","ref":"2.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/2.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/2.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/2.44.md","author":{"name":"Damjan Beneša","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa"},"work":{"title":"Sermonum liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber","urn":null},"verse":true,"words":298,"text":"Et cum uulgaris non id prudentia pręstet,\nOmnia quę penetrans diuina humanaque nouit\nAtque simul rerum longo profecit ab usu,\nQuilibet at pręferri aliis contendit in illo,\nQuod tamen haud sensit studiis quibus esset adeptus.\nHac igitur dudum uehemens insania uenit,\nInde ruunt omnes passim discrimine nullo\nAtque frequens populo dominari turba peroptat.\nSed quibus hoc meritis, quali studioue tenetur,\nNon curant, partes certantque fauoribus urbis.\nHinc excussa suo est de limite semita dudum,\nHęremus salebris abducti in deuia sensim,\nTantaque consertis prodierunt agmina pugnis\nEt fecere foro cędes, in pręlia campos\nLegerunt, tum iura furor commiscuit una.\nHinc mala quę ueniunt nimium doluere dolentque,\nAt non attendunt, ea pestis ut ingruit orbi,\nPrincipio quali corrupto scilicet olim.\nRursus et hoc mecum, quęso, scrutare parumper.\nVirtutis nostrę cum sit gradus ultimus ille,\nVt tollant sese mortalia pectora cęlo\nAtque Dei interior menti intercederet usus,\nVnde ferat leges monitis instructa supernis,\nHęc primum sua vota ferens libauit ad aras\nEt summo populos induxit pręuia cęlo.\nPost hinc et terris misteria capta litandi\nAtque sacerdotum sanctum genus aede dicatum est,\nHuius enim populi pro noxa supplice uoto\nOrare, et rudibus sacras exponere leges,\nEt uerbo ac factis reliquę pręcedere turbę,\nMonstrantis facili, quo tenderet, indice metam.\nHuic si prouisum est, egeat ne forsitan, amplis\nDiuitiis, illi collataue plurima, larga\nImpartire manu quo demum possit egęnis,\nQuid fiet, dic, quęso, tibi sic uota secundent,\nSi uariet morem rerum pręposterus ordo?\nVillicus imprudens et inutilis ille uidetur,\nPrę cunctis tali fuerit qui sedulus in re,\nInstrumenta suis ut comparet usibus apta,\nNegligat ast operas idem, quas exigit hora.\nDiuitias alio qui uertit, scilicet olim\nQuam quo collatę, fueritque hic nepos et exlex,\nCuius nil intra, sit prorsus totus et extra\nSensibus addictus uariaque cupidine tractus,\nAnne obeat pręscripti operis tibi munera recte?","prev":{"citation":"Sermonum liber 2.1-43","label":"Satyra secunda, lines 2.1-2.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/2.1"},"next":{"citation":"Sermonum liber 2.89-132","label":"Satyra secunda, lines 2.89-2.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/2.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/2.89"},"credit":{"text":"Damjan Beneša, Sermonum liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 3.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d_sat_croala8033200.croala-lat1.xml","quality":"ocr"}}